Uarro ipse Canusium copias traduxit; et iam aliqua species consularis exercitus erat moenibusque se certe, si non armis, ab hoste uidebantur defensuri.Romam ne has quidem reliquias superesse ciuium sociorumque sed occidione occisum cum duobus <consularibus ducibus> exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat.nunquam salua urbe tantum pauoris tumultusque intra moenia Romana fuit. itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare quae edissertando minora uero faciam. consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso non uolnus super uolnus sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur nec ulla iam castra Romana nec ducem nec militem esse;Hannibalis Apuliam, Samnium ac iam prope totam Italiam factam. nulla profecto alia gens tanta mole cladis non obruta esset.compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio nauali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere, inde uectigales ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam aduersam in Africa, cui postea hic ipse Hannibal succubuit; nulla ex parte comparandae sunt nisi quod minore animo latae sunt.P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam uocauerunt, ut de urbis custodia consulerent;neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, uenturum.cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent obstreperetque clamor lamentantium mulierum et nondum palam facto uiui mortuique et per omnes paene domos promiscue complorarentur,tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina uia mittendos, qui obuios percontando—aliquos profecto ex fuga passim dissipatos fore—referant quae fortuna consulum atque exercituum sit et, si quid di immortales miseriti imperii reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae copiae sint;quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit.haec exploranda noscendaque per impigros iuuenes esse; illud per patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant, matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant,comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducendos curent, suae quisque fortunae domi auctorem exspectent,custodesque praeterea ad portas ponant qui prohibeant quemquam egredi urbe cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus saluis salutem sperare. ubi conticuerit [recte] tumultus, tum in curiam patres reuocandos consulendumque de urbis custodia esse.cum in hanc sententiam pedibus omnes issent summotaque foro <a> magistratibus turba patres diuersi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum litterae a C. Terentio consule allatae sunt:L. Aemilium consulem exercitumque caesum; sese Canusi esse, reliquias tantae cladis uelut ex naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse incompositorum inordinatorumque;Poenum sedere ad Cannas, in captiuorum pretiis praedaque alia nec uictoris animo nec magni ducis more nundinantem.tum priuatae quoque per domos clades uolgatae sunt adeoque totam urbem oppleuit luctus ut sacrum anniuersarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat.itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut priuata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus.ceterum cum sedato urbis tumultu reuocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum Hieronis classe Punica uastari;cui cum opem imploranti ferre uellent <praefecti ab se missi>, nuntiatum his esse aliam classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque, ut, ubi se uersum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo prouinciamque aliam Romanam adgrederentur;itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri uellent.litteris consulis praetorisque <lectis censuere patres> M. Claudium , qui classi ad Ostiam stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum scribendumque consuli et, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per commodum rei publicae fieri posset, Romam ueniret. territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Uestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciuerat;L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque uirgis in comitio caesus erat ut inter uerbera exspiraret.