cape hunc equum, dum et tibi uirium aliquid superest <et> comes ego te tollere possum ac protegere. ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est.'ad ea consul: 'tu quidem, Cn. Corneli , macte uirtute esto; sed caue, frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium euadendi absumas.abi, nuntia publice patribus urbem Romanam muniant ac priusquam uictor hostis adueniat praesidiis firment; priuatim Q. Fabio L. Aemilium praeceptorum eius memorem et uixisse [et] adhuc et mori.me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim <aut> accusator collegae exsistam ut alieno crimine innocentiam meam protegam.'haec eos agentes prius turba fugientium ciuium, deinde hostes oppressere; consulem ignorantes quis esset obruere telis, Lentulum in tumultu abripuit equus. tum undique effuse fugiunt.septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in uicum ipsum Cannas perfugerunt, qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente uicum circumuenti sunt.consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Uenusiam perfugit.quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites, et tantadem prope ciuium sociorumque pars, caesi dicuntur; in his ambo consulum quaestores,L. Atilius et L. Furius Bibaculus , et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii—inter eos Cn. Seruilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, <consul>aliquot annis ante fuerat—octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi deberent cum sua uoluntate milites in legionibus facti essent.capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.haec est pugna <Cannensis>, Alliensi cladi nobilitate par,ceterum ut illis quae post pugnam accidere leuior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus grauior foediorque. fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit, ita exercitum seruauit:ad Cannas fugientem consulem uix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit. binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium qui in maioribus erant mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret ut ad se transirent:uno agmine Canusium abituros esse.eam sententiam alii totam aspernari; cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non uenire, cum aeque coniungi possent? quia uidelicet plena hostium omnia in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere. aliis non tam sententia displicere quam animus deesse:P. Sempronius Tuditanus tribunus militum 'capi ergo mauoltis' inquit, 'ab auarissimo et crudelissimo hoste aestimarique capita uestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus ciuis sis an Latinus socius, et ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur?non tu, si quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam turpiter uiuere maluit, et tot fortissimorum uirorum qui circa eum cumulati iacent ciues estis.sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis, erumpamus.ferro atque audacia uia fit quamuis per confertos hostes. cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. itaque ite mecum qui et uosmet ipsos et rem publicam saluam uoltis'.haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios uadit hostes et,cum in latus dextrum quod patebat Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti euaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perueniunt.haec apud uictos magis impetu animorum, quos ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebatur.Hannibali uictori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut, tanto perfunctus bello, diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus,Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus, 'immo ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto' inquit, 'uictor in Capitolio epulaberis. sequere; cum equite, ut prius uenisse quam uenturum sciant, praecedam.'Hannibali nimis laeta res est uisa maiorque quam ut eam statim capere animo posset. itaque uoluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse.tum Maharbal: 'non omnia nimirum eidem di dedere. uincere scis, Hannibal; uictoria uti nescis.' mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.