numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent,peditis aequarent, septem et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis <fuisse> cum pugnatum ad Cannas est quidam auctores sunt.illud haudquaquam discrepat maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse uinci hostem dictator praebuerat.ceterum priusquam signa ab urbe nouae legiones mouerent, decemuiri libros adire atque inspicere iussi propter territos uolgo homines nouis prodigiis.nam et Romae in Auentino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluuisse, et multo cruore signa in Sabinis, Caeretes aquas [fonte callidos] manasse;id quidem etiam, quod saepius acciderat, magis terrebat; et in uia fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant. ea prodigia ex libris procurata.legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. iis, sicut Neapolitanis, gratiae actae, aurum non acceptum.per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit.legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui clade moueri magis potuerit.itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope aduersis rebus quam secundis esse, tamen se omnia quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuuari soleant misisse;quae ne accipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare.iam omnium primum ominis causa Uictoriam auream pondo ducentum ac uiginti adferre sese. acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam.aduexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset quo iussissent subuecturos.milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum: leuium armorum auxilia etiam externa uidisse in castris Romanis.itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum aduersus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes.ad ea dona consilium quoque addebant ut praetor, cui prouincia Sicilia euenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda.ab senatu ita responsum regi est: uirum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani uenerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuuisse. id perinde ac deberet gratum populo Romano esse.aurum et a ciuitatibus quibusdam allatum, gratia rei accepta, non accepisse populum Romanum;Uictoriam omenque accipere sedemque ei se diuae dare dicare Capitolium, templum Iouis optimi maximi, in ea arce urbis Romanae sacratam uolentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano.funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. quinqueremes ad <quinquaginta> nauium classem quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat quinque et uiginti additae, permissumque est ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.dilectu perfecto consules paucos morati dies dum ab sociis ac nomine Latino uenirent milites.tum, quod nunquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti milites;nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat iussu consulum conuenturos neque iniussu abituros; et ubi ad decuriandum aut centuriandum conuenissent, sua uoluntate ipsi inter sese decuriati equites,centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut hostis feriendi aut ciuis seruandi causa.id ex uoluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi adactionem translatum.contiones, priusquam ab urbe signa mouerentur, consulis Uarronis multae ac feroces fuere denuntiantis bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in uisceribus rei publicae,si plures Fabios imperatores haberet, se quo die hostem uidisset perfecturum.collegae eius Pauli una, pridie quam ex urbe proficisceretur, contio fuit, uerior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Uarronem dictum nisi id modo mirari se quidni qui dux priusquam aut suum aut hostium exercitum locorum situm naturam regionis nosset,iam nunc togatus in urbe sciret quae sibi agenda armato forent,[et] diem quoque praedicere posset qua cum hoste signis conlatis esset dimicaturus:se, quae consilia magis res dent hominibus quam homines rebus, ea ante tempus immatura non praecepturum; optare ut quae caute ac consulte gesta essent satis prospere euenirent;