tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas.'tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter inuitati laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus.Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam uolgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre.par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse;nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreuerant, ut uix cum eadem gente bellum esse crederent cuius terribilem [eam] famam a patribus accepissent.Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.dum haec geruntur in Italia, Cn. Seruilius Geminus consul cum classe <centum uiginti> nauium circumuectus Sardiniae et Corsicae oram, et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit et,priusquam in continentem escensiones faceret, Menige insula uastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit.inde ad populandum agrum ducti milites naualesque socii iuxta effusi ac si <in> insulis cultorum egentibus praedarentur.itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes et locorum ignari ab gnaris circumuenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naues compulsi sunt.ad mille hominum cum Ti. Sempronio Blaeso quaestore amissum, classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit,traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Cincio Romam reduceretur.ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabi accitus et ipse et collega eius M. Atilius , ut exercitus ab se exacto iam prope semenstri imperio acciperent. omnium prope annales Fabium dictatorem aduersus Hannibalem rem gessisse tradunt;Caelius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit.sed et Caelium et ceteros fugit uni consuli Cn. Seruilio , qui tum procul in Gallia prouincia aberat, ius fuisse dicendi dictatoris;quam moram quia exspectare territa iam clade ciuitas non poterat, eo decursum esse ut a populo crearetur qui pro dictatore esset;res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes titulum imaginis posteros, ut qui pro dictatore <creatus erat, dictator> crederetur, facile obtinuisse.consules Atilius Fabiano, Geminus Seruilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, <quod reli>- quum autumni erat Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt.frumentatum exeunti Hannibali diuersis locis opportuni aderant, carpentes agmen palatosque excipientes; in casum uniuersae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis,non ueniebant, adeoque inopia est coactus Hannibal ut, nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit, nulla spe relicta alendi exercitus in eis locis si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam uenere. ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita uerba facta ut dicerent:scire sese populi <Romani> aerarium bello exhauriri et, cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae urbe Romana atque imperio geratur,aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus relictum foret, eo iuuare populum Romanum.si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos. gratum sibi patres Romanos populumque facturum si omnes res Neapolitanorum suas duxissent,dignosque iudicauerint ab quibus donum animo ac uoluntate eorum qui libentes darent quam re maius ampliusque acciperent.legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimissus, et serui quinque et uiginti in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent;indici data libertas et aeris grauis uiginti milia.legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello uictus ad eum fugisset,et alii <in> Ligures ad expostulandum quod Poenum opibus auxiliisque suis iuuissent, simul ad uisendum ex propinquo quae in Boiis atque Insubribus gererentur.