nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabi dimidium uirium decessisse.tumulus erat inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus.eum non tam capere sine certamine uolebat Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere.ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo siluestre quicquam sed ne uepribus quidem uestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda ualle nulla talis fraus timeri poterat;et erant in anfractibus cauae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere.in has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque.necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in ualle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum auertit oculos hostium.primo statim conspectu contempta paucitas ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostes ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma uocat et uanis minis increpat hostem.principio leuem armaturam emittit, deinde conferto agmine [mitti] equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti uideret, instructis legionibus procedit.et Hannibal laborantibus suis alia atque alia accrescente certamine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleuerat aciem, ac totis utrimque uiribus certatur.prima leuis armatura Romanorum, praeoccupatum <ex> inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. peditum acies inter perculsos impauida sola erat uidebaturque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam impar futura;tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta;sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut neque animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.tum Fabius, primo clamore pauentium audito, dein conspecta procul turbata acie, 'ita est' inquit; 'non celerius quam timui deprendit fortuna temeritatem.Fabio aequatus imperio Hannibalem et uirtute et fortuna superiorem uidet. sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit: nunc signa extra uallum proferte; uictoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris ciuibus.'iam magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se acies repente uelut caelo demissa ad auxilium ostendit.itaque priusquam ad coniectum teli ueniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit.qui solutis ordinibus uage dissipati erant undique confugerunt ad integram aciem; qui plures simul terga dederant conuersi in hostem uoluentesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare.ac iam prope una acies facta erat uicti atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio uictum.ita per uariam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum esset, Minucius conuocatis militibus 'saepe ego' inquit, 'audiui, milites, eum primum esse uirum qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti oboediat;qui nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. castra cum Fabio iungamus.ad praetorium eius signa cum tulerimus, ubi ego eum parentem appellauero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius dignum est,uos, milites, eos quorum uos modo arma dexterae texerunt patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit.'signo dato conclamatur inde ut colligantur uasa. profecti et agmine incedentes in dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant conuerterunt.ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset,'parentibus' inquit, 'meis, dictator, quibus te modo nomine quod fando possum aequaui, uitam tantum debeo, tibi cum meam salutem, tum omnium horum.itaque plebei scitum, quo oneratus <sum> magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque et, quod exercitibus his tuis quod tibi mihique seruato ac conseruatori sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.