exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra uallum retentos;tamquam hostibus captiuis arma adempta. tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos, extra uallum egressos fudisse ac fugasse hostes.quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris iure.nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in locum C. Flamini suffecisset.dictator contionibus se abstinuit in actione minime populari. ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur tunc, cum hostem uerbis extolleret bienniique clades per temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret,magistro equitum, quod contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse.si penes se summa imperii consiliique sit, propediem effecturum ut sciant homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse,mentem rationemque dominari, et in tempore et sine ignominia seruasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam esse.huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit.luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita inuidia dictatoris fauorque magistri equitum animos uersabat quam satis audebant homines ad suadendum quod uolgo placebat prodire, et fauore superante auctoritas tamen rogationi deerat.unus inuentus est suasor legis C. Terentius Uarro , qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus.patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in seruilia eius artis ministeria usum.is iuuenis, ut primum ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit,togaque et forum placuere, proclamando pro sordidis hominibus causisque aduersus rem et famam bonorum primum in notitiam populi,deinde ad honores peruenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura, perfunctus, iam ad consulatus spem cum attolleret animos,haud parum callide auram fauoris popularis ex dictatoria inuidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.omnes eam rogationem, quique Romae quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam eius latam acceperunt.ipse, qua grauitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saeuientis iniuriam tulit;acceptisque in ipso itinere litteris [s. c.] de aequato imperio, satis fidens haudquaquam cum imperii iure artem imperandi aequatam, cum inuicto a ciuibus hostibusque animo ad exercitum rediit.Minucius uero cum iam ante uix tolerabilis fuisset rebus secundis ac fauore uolgi,tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis uicto ab se quam Q. Fabio gloriari:illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem ciuitate, in qua magistri equitum uirgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint;tantum suam felicitatem uirtutemque enituisse. ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret.itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio , statuendum omnium primum ait esse quemadmodum imperio aequato utantur:se optimum ducere aut diebus alternis aut, si maiora interualla placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque esse,ut par hosti non solum consilio sed uiribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset.Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia fortunam eam habitura quamcumque temeritas collegae habuisset; sibi communicatum cum alio, non ademptum imperium esse;itaque se nunquam uolentem parte, qua posset, rerum consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitum diuisurum suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset seruaturum.ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter <se> diuiderent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio euenerunt.item equites pari numero sociumque et Latini nominis auxilia diuiserunt. castris quoque separari magister equitum uoluit.duplex inde Hannibali gaudium fuit; neque enim quicquam eorum quae apud hostes agerentur eum fallebat et perfugis multa [non] indicantibus et per suos explorantem: