accesserant duae res ad augendam inuidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et uim omnem [hostium] abstineri iussit ut occulti alicuius pacti ea merces uideri posset,altera ipsius facto, primo forsitan dubio quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem uerso.in permutandis captiuis, quod sic primo Punico bello factum erat, conuenerat inter duces Romanum Poenumque ut, quae pars plus reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras in militem praestaret.ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque pro eis debitum, saepe iactata in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius erogaretur,inuiolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio uendidit, fidemque publicam impendio priuato exsoluit.Hannibal pro Gereoni moenibus, cuius urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in statiuis erat.inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in statione erat, simul castris praesidio et circumspectans necunde impetus in frumentatores fieret.Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat; praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore.ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur; agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum leui praesidio fieret.nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos;ipse autem, quod minime quis crederet cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit;dein castra ipsa propius hostem mouit, duo ferme a Gereonio milia, in tumulum hosti conspectum, ut intentum <se> sciret esse ad frumentatores, si qua uis fieret, tutandos.propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur quia haud dubie hostis breuiore uia praeuenturus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt.quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra.[tum ut] itaque exiguum spatii uallum a uallo aberat et id ipsum totum ut prope compleuerat Romana acies, simul et per auersa castra [e castris Hannibalis] equitatus cum leui armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit.nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate—pars exercitus aberat iam fame <grauante>—uix castra, si oppugnarentur, tutari poterat;iamque artibus Fabi sedendo et cunctando bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant.iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt; primo concursu Poenum usque ad castra fusum; inde eruptione facta repente uersum terrorem in Romanos; Numeri Decimi Samnitis deinde aduentu proelium restitutum.hunc, principem genere ac diuitiis, non Bouiani modo—unde erat— sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites ad <quingentos> ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse noui praesidii cum Q. Fabio ab Roma uenientis.Hannibalem, insidiarum quoque aliquid timentem, recepisse suos; Romanum insecutum adiuuante Samnite duo castella eo die expugnasse.sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade famam <uanam> egregiae uictoriae cum uanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.de iis rebus persaepe et in senatu et in contione actum est.cum laeta ciuitate dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet, ut uera omnia essent, secunda se magis quam aduersa timere diceret,tum M. Metilius tribunus plebis id unum enimuero ferendum esse negat,non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae sed absentem etiam gestae obstare [et in ducendo bello] ac sedulo tempus terere quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat.quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum;duos praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore prouincia praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem uideret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodia habitum.itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed et Campanum Calenumque et Falernum agrum peruastatos esse sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante.