maximeque omnium uigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae.cum omnia obtinentibus aquis nihil ubi in sicco fessa sternerent corpora inueniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant,<aut> iumentorum itinere toto prostratorum passim acerui tantum quod exstaret aqua quaerentibus ad quietem parui temporis necessarium cubile dabant.ipse Hannibal aeger oculis ex uerna primum intemperie uariante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua exstaret,uectus, uigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo grauante caput et quia medendi nec locus nec tempus erat altero oculo capitur.multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem e paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per praemissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arreti moenia esse.consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur.regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti;consul ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum quidem satis metuens; hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna prospero ciuilibus bellicisque rebus successu aluerat. itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac praepropere acturum;quoque pronior esset in uitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat,et laeua relicto hoste Faesulas praeteriens medio Etruriae agro praedatum profectus, quantam maximam uastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit.Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum uero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique uidit, suum id dedecus ratus per mediam iam Italiam uagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus:collegam exspectandum, ut coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem gererent,interim equitatu auxiliisque leuium armorum ab effusa praedandi licentia hostem cohibendum,—iratus se ex consilio proripuit, signumque simul itineris pugnaeque cum<iussisset pronuntiari> 'immo Arreti ante moenia sedeamus' inquit, 'hic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam uastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perueniat, nec ante nos hinc mouerimus quam, sicut olim Camillum ab Ueiis, C. Flaminium ab Arretio patres acciuerint'. haec simul increpans cum ocius signa conuelli iuberet et ipse in equum insiluisset,equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit.territis omnibus qui circa erant uelut foedo omine incipiendae rei, insuper nuntiatur signum omni ui moliente signifero conuelli nequire.conuersus ad nuntium 'num litteras quoque' inquit 'ab senatu adfers quae me rem gerere uetant? abi, nuntia, effodiant signum, si ad conuellendum manus prae metu obtorpuerit'. incedere inde agmen coepit primoribus,superquam quod dissenserant ab consilio, territis etiam duplici prodigio, milite in uolgus laeto ferocia ducis, cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum omni clade belli peruastat, quo magis iram hosti ad uindicandas sociorum iniurias acuat;et iam peruenerant ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses in Trasumennum sidunt. uia tantum interest perangusta, uelut ad <id> ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus;inde colles adsurgunt. ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret; Baliares ceteramque leuem armaturam post montes circumducit; equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte tegentibus locat, ut, ubi intrassent Romani, obiecto equitatu clausa omnia lacu ac montibus essent. Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum peruenisset, inexplorato postero die uixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium quod ex aduerso erat conspexit:ab tergo ac super caput deceptae insidiae.Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul inuadendi.qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque improuisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant.