Cn. Scipio postquam mouisse ex hibernis hostem audiuit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam nouorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naues imposito quinque et triginta nauium classe ire obuiam hosti pergit.altero ab Tarracone die <ad> stationem decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis peruenit. inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere, classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita.itaque ut improuidos incautosque uniuerso simul offuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem uadit. multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis aduersus latrones utuntur.inde primo conspectis hostium nauibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naues est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis, cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus uagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, conscendere naues propere atque arma capere iubet:classem Romanam iam haud procul portu esse.haec equites dimissi passim imperabant; mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, uarioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naues simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo.uixdum omnes conscenderant cum alii resolutis oris in ancoras euehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt; raptimque omnia <ac> praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.et iam Romanus non appropinquabat modo sed direxerat etiam in pugnam naues. itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati, temptata uerius pugna quam inita in fugam auerterunt classem;et, cum aduersi amnis os lato agmini et tam multis simul uenientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naues egerunt, atque alii uadis, alii sicco litore excepti, partim armati, partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfugere; duae tamen primo concursu captae erant Punicae naues, quattuor suppressae.Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam in litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem naues omnes, quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant uadis, religatas puppibus in altum extraxere;ad quinque et uiginti naues e quadraginta cepere.neque id pulcherrimum eius uictoriae fuit sed quod una leui pugna toto eius orae mari potiti erant.itaque ad Onusam classe prouecti; escensio ab nauibus in terram facta. cum urbem ui cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt,atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque coniuncta muro portisque incenderunt.inde iam praeda grauis ad Longunticam peruenit classis, ubi uis magna sparti <erat> ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est.nec continentis modo praelecta est ora, sed in Ebusum insulam transmissum. ibi urbe, quae caput insulae est, biduum nequiquam summo labore oppugnata,ubi in spem inritam frustra teri tempus animaduersum est,ad populationem agri uersi, direptis aliquot incensisque uicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in naues se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem uenerunt.inde flexa retro classis reditumque in citeriora prouinciae, quo omnium populorum, qui <cis> Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt;sed qui uere dicionis imperiique Romani facti sunt obsidibus datis, populi amplius fuere centum uiginti. igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus;Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.quietum inde fore uidebatur reliquum aestatis tempus fuissetque per Poenum hostem;sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta auidaque in nouas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat,postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum uenerunt.aduersus eos tribuni militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi, leui certamine ut tumultuariam manum fudere mille hominibus occisis, quibusdam captis, magnaque parte armis exuta.hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit.