postero die Poeni quod uiae inter bina castra erat agmine compleuere.cum Romani sub ipso constitissent uallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. carptim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnauere; restitit suo loco Romana acies;lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis uoluntate fuit. ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere.inclusus inde uidere Hannibal uia ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo diuitum sociorum Romanis commeatus subueheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni harenas stagnaque et per horridas siluas hibernaturus esset;nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. itaque cum per Casilinum euadere non posset petendique montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum uallibus agmen adgrederetur,ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit.fallacis consilii talis apparatus fuit. faces undique ex agris collectae fascesque uirgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem praedam agebat.ad duo milia ferme boum effecta, Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos.primis tenebris silentio mota castra; boues aliquanto ante signa acti.ubi ad radices montium uiasque angustas uentum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in aduersos concitentur montes; et metus ipse relucentis flammae a capite calorque iam ad uiuum ad imaque cornua ueniens uelut stimulatos furore agebat boues. quo repente discursu, haud secus quam siluis montibusque accensis, omnia circum uirgulta ardere;capitumque inrita quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat.qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumuentos se esse rati praesidio excessere. qua minime densae micabant flammae, uelut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boues palatos a suis gregibus inciderunt.et primo cum procul cernerent, ueluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt;deinde ut humana apparuit fraus, tum uero insidias rati esse, cum maiore tumultu concitant se in fugam. leui quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit.interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit castra.hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine, suos munimentis tenuit.luce prima sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis leuem armaturam facile (etenim numero aliquantum praestabant) Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale superuenisset.ea adsuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac leuior cum uelocitate corporum, tum armorum habitu, campestrem hostem, grauem armis statariumque, pugnae genere facile elusit.ita haudquaquam pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt.Fabius quoque mouit castra transgressusque saltum super Allifas loco alto ac munito consedit.tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in Paelignos populabundus rediit; Fabius medius inter hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congrediens.ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium peruenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam:dictator in Larinate agro castra communiit. inde sacrorum causa Romam reuocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, ut plus consilio quam fortunae confidat et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur:ne nihil actum censeret extracta prope aestate per ludificationem hostis; medicos quoque plus interdum quiete quam mouendo atque agendo proficere;haud paruam rem esse ab totiens uictore hoste uinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus,—haec nequiquam praemonito magistro equitum Romam est profectus.principio aestatis qua haec gerebantur in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est.Hasdrubal ad eum nauium numerum, quem a fratre instructum paratumque acceperat, decem adiecit;quadraginta nauium classem Himilconi tradit atque ita Carthagine profectus nauibus prope terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere quacumque parte copiarum hostis occurrisset.