postremo cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset, uiginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod euenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt,in quis ingenuum infantem semenstrem in foro holitorio triumphum clamasse,et <in> foro boario bouem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse,et nauium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro holitorio, fulmine ictam, et Lanuui hastam se commouisse et coruum in aedem Iunonis deuolasse atque in ipso puluinari consedisse,et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida ueste uisos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluuisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum uigili gladium ex uagina raptum abstulisse.ob cetera prodigia libros adire decemuiri iussi; quod autem lapidibus pluuisset in Piceno, nouendiale sacrum edictum; et subinde aliis procurandis prope tota ciuitas operata fuit.iam primum omnium urbs lustrata est hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae,et donum ex auri pondo quadraginta Lanuuium Iunoni portatum est et signum aeneum matronae Iunoni in Auentino dedicauerunt, et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido;Romae quoque et lectisternium Iuuentati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde uniuerso populo circa omnia puluinaria indicta,et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor uota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu.haec procurata uotaque ex libris Sibyllinis magna ex parte leuauerant religione animos.consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones quae Placentiae hibernabant sorte euenerant, edictum et litteras ad consulem misit ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris.hic in prouincia consulatum inire consilium erat memori ueterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu qui abrogabatur,dein de triumpho habuerat, inuisus etiam patribus ob nouam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis aduersus senatum atque uno patrum adiuuante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuiue senator pater fuisset maritimam nauem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet.id satis habitum ad fructus ex agris uectandos; quaestus omnis patribus indecorus uisus. res per summam contentionem acta inuidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, fauorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit.ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere priuatus clam in prouinciam abiit. ea res ubi palam facta est, nouam insuper iram infestis iam ante patribus mouit:non cum senatu modo sed iam cum dis immortalibus C. Flaminium bellum gerere.consulem ante inauspicato factum reuocantibus ex ipsa acie dis atque hominibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem uotorum nuncupationem fugisse,ne die initi magistratus Iouis optimi maximi templum adiret, ne senatum inuisus ipse et sibi uni inuisum uideret consuleretque, ne Latinas indiceret Iouique Latiari sollemne sacrum in monte faceret,ne auspicato profectus in Capitolium ad uota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in prouinciam iret. lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum uertisset.magis pro maiestate uidelicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deuersorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.reuocandum uniuersi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis quam ad exercitum et in prouinciam iret.in eam legationem—legatos enim mitti placuit— Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum mouerunt quam priore consulatu litterae mouerant ab senatu missae.paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei uitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit;fuga procul etiam maior apud ignaros quid trepidaretur et concursatio fuit. id a plerisque in omen magni terroris acceptum.legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis Etruriam per Appennini tramites exercitus duci est coeptus.