Hannibal paucis propugnatoribus in uallo portisque positis, ceteros confertos in media castra recepit intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet.iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit.quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum a castris uidit, extemplo equitibus dextra laeuaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit.pugna raro magis ulla saeua aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium siuisset;nox accensum ingentibus animis proelium diremit. itaque acrior concursus fuit quam caedes et, sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit;sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt interfecti.secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. uenienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fuluius et L. Lucretius , cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus,cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumuectus Emporias appulisset classem,exposito ibi exercitu orsus a Laeetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renouandis societatibus partim nouis instituendis Romanae dicionis fecit.inde conciliata clementiae fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes ualuit; nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum parta est, ualidaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt.Hannonis cis Hiberum prouincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium. itaque priusquam alienarentur omnia obuiam eundum ratus, castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit.nec Romano differendum certamen uisum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque aduersus singulos separatim quam aduersus duos simul rem gerere.nec magni certaminis ea dimicatio fuit. sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur; et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur.ceterum praeda oppidi parui pretii rerum fuit, supellex barbarica ac uilium mancipiorum;castra militem ditauere, non eius modo exercitus qui uictus erat sed et eius qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne grauia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum aduentum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare conuertit.haud procul Tarracone classicos milites naualesque socios uagos palantesque per agros, quod ferme fit ut secundae res neglegentiam creent, equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naues compellit;nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit.et Scipio raptim ad famam nouorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos nauium animaduertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit.uixdum digresso eo Hasdrubal aderat et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso cum eorum ipsorum iuuentute agros fidelium Romanis sociorum uastat;excito deinde Scipione hibernis toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu inuasisset, compulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat,circumsedit, intraque dies paucos pluribus quam ante obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius dicionemque recepit.inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum, procedit atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul iam urbe, cum intrare uellent, excepit insidiis.caesa ad duodecim milia; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere; nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiemps tutabatur.triginta dies obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes alta iacuit adeoque pluteos ac uineas Romanorum operuerat ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste etiam tutamentum fuerit.