Romam tantus terror ex hac clade perlatus est ut iam ad urbem Romanam crederent infestis signis hostem uenturum nec quicquam spei aut auxilii esse quo portis moenibusque uim arcerent:uno consule ad Ticinum uicto, altero ex Sicilia reuocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus uictis quos alios duces, quas alias legiones esse quae arcessantur?ita territis Sempronius consul aduenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendiue, si non falleret, transgressus.is, quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in hiberna rediit. creati consules Cn. Seruilius et C. Flaminius .ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant uagantibus passim Numidis equitibus et, <ut> quaeque his impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naues subueherent.emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et ualido firmatum praesidio. eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac leui armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit uigiles.tantus repente clamor est sublatus ut Placentiae quoque audiretur. itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus sequi.equestre interim proelium commissum; in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit, pauore hostibus iniecto defensum egregie praesidium est.paucorum inde dierum quiete sumpta et uixdum satis percurato uolnere, ad Uictumulas oppugnandas ire pergit.id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum frequentauerant accolae mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat.huius generis multitudo fama impigre defensi ad Placentiam praesidii accensa armis arreptis obuiam Hannibali procedit.magis agmina quam acies in uia concurrerunt, et cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere;iussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente uictoribus datur, ut tamquam ui captam urbem diriperent; neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus uideri solet, praetermissa clades est;adeo omne libidinis crudelitatisque et inhumanae superbiae editum in miseros exemplum est. hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est;et ad prima ac dubia signa ueris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut ui aut uoluntate adiuncturus.transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium prope foeditatem superauerit. uento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes uertice intorti adfligebantur, constitere;dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, auersi a uento parumper consedere.tum uero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere;tandem effuso imbre, cum eo magis accensa uis uenti esset, ipso illo quo deprensi erant loco castra ponere necessarium uisum est.id uero laboris uelut de integro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec statuere poterant nec quod statutum esset manebat omnia perscindente uento et rapiente.et mox aqua leuata uento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum niuosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti;tantaque uis frigoris insecuta est ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac leuare uellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore neruis uix flectere artus poterant.deinde, ut tandem agitando sese mouere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere.biduum eo loco uelut obsessi mansere; multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis qui proelio ad Trebiam facto superfuerant septem absumpti.degressus Appennino retro ad Placentiam castra mouit et ad decem milia progressus consedit. postero die duodecim milia peditum, quinque equitum aduersus hostem ducit;nec Sempronius consul—iam enim redierat ab Roma—detractauit certamen. atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere;postero die ingentibus animis uario euentu pugnatum est. primo concursu adeo res Romana superior fuit ut non acie uincerent solum sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent.