ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque equis signum exspectare.Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte uirium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio auidus certaminis eduxit.erat forte brumae tempus et niualis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis.ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis appropinquabant, adflabat acrior frigoris uis.ut uero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt—et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri —tum utique egressis rigere omnibus corpora ut uix armorum tenendorum potentia esset, et simul lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.Hannibalis interim miles ignibus ante tentoria factis oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgressos flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit.Baliares locat ante signa <ac> leuem armaturam, octo ferme milia hominum, dein grauiorem armis peditem, quod uirium, quod roboris erat; in cornibus circumfudit decem milia equitum et ab cornibus in utramque partem diuersos elephantos statuit.consul effuse sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato reuocatos circumdedit peditibus.duodeuiginti milia Romani erant, socium nominis Latini uiginti, auxilia praeterea Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica gens. iis copiis concursum est. proelium a Baliaribus ortum est;quibus cum maiore robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua leuis armatura est, quae res effecit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur.nam cum uix iam per se resisterent decem milibus equitum quattuor milia et fessi integris plerisque, obruti sunt insuper uelut nube iaculorum a Baliaribus coniecta.ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non uisu modo sed odore insolito territis, fugam late faciebant.pedestris pugna par animis magis quam uiribus erat, quas recentes Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat; contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum;sed et Baliares pulso equite iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant et Mago Numidaeque, simul latebras eorum improuida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere.tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium aduersus elephantos.eos uelites ad id ipsum locati uerutis coniectis et auertere et insecuti auersos sub caudis, qua maxime molli cute uolnera accipiunt, fodiebant.trepidantesque et prope iam in suos consternatos e media acie in extremam ad sinistrum cornu aduersus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. ibi extemplo haud dubiam fecere fugam; nouus quoque terror additus Romanis ut fusa auxilia sua uiderunt.itaque cum iam in orbem pugnarent, decem milia ferme hominum— cum alia euadere nequissent—media Afrorum acie quae Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere et,cum neque in castra reditus esset flumine interclusus neque prae imbri satis decernere possent qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere.plures deinde in omnes partes eruptiones factae; et qui flumen petiere, aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi.qui passim per agros fuga sparsi erant uestigia cedentis sequentes agminis Placentiam contendere; aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra peruenerunt.imber niue mixtus et intoleranda uis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnes absumpsit.finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere ut uix laetitiam uictoriae sentirent.itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod reliquum <ex fuga semermium> ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent,aut nihil sensere obstrepente pluuia aut, quia iam moueri nequibant prae lassitudine ac uolneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Poenis tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiectus Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.