Lilybaei occupandi praecipuam curam esse; credere eadem tempestate qua ipsi disiecti forent eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam.haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori, cuius Sicilia prouincia erat, perscribit monetque [et] Lilybaeum firmo teneret praesidio.extemplo et circa a praetore ad ciuitates missi legati tribunique suos ad curam custodiae intendere,et ante omnia Lilybaeum tueri apparatu belli, edicto proposito ut socii nauales decem dierum cocta cibaria ad naues deferrent et ubi signum datum esset ne quis moram conscendendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis prospicerent aduentantem hostium classem missis.itaque quamquam de industria morati cursum nauium erant Carthaginienses ut ante lucem accederent Lilybaeum, praesensum tamen est quia et luna pernox erat et sublatis armamentis ueniebant.extemplo datum signum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum est et in naues conscensum; pars militum in muris portarumque in stationibus, pars in nauibus erant.et Carthaginienses, quia rem fore haud cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto.ubi inluxit, recepere classem in altum ut spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naues hostium haberent.nec Romani detractauere pugnam et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac uirtute.ubi in altum euecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo uires conferre uelle;contra eludere Poenus et arte non ui rem gerere nauiumque quam uirorum aut armorum malle certamen facere.nam ut sociis naualibus adfatim instructam classem, ita inopem milite habebant et, sicubi conserta nauis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat.quod ubi animaduersum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit.extemplo septem naues Punicae circumuentae: fugam ceterae ceperunt. mille et septingenti fuere in nauibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium.classis Romana incolumis, una tantum perforata naui sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.secundum hanc pugnam, nondum gnaris eius qui Messanae erant Ti. Sempronius consul Messanam uenit. ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam obuiam duxit,transgressusque ex regia in praetoriam nauem, gratulatus sospitem cum exercitu et nauibus aduenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum,statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuuenis adiuuisset, eo senem adiuturum;frumentum uestimentaque sese legionibus consulis sociisque naualibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo maritimisque ciuitatibus esse et quibusdam uolentibus nouas res fore.ob haec consuli nihil cunctandum uisum quin Lilybaeum classe peteret. et rex regiaque classis una profecti. nauigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naues accepere.a Lilybaeo consul, Hierone cum classe regia dimisso relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram, ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit.aduenienti Hamilcar Gisgonis filius, praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur. inde post paucos dies reditum Lilybaeum captiuique et a consule et a praetore, praeter insignes nobilitate uiros, sub corona uenierunt. postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Uolcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit;nec quisquam hostium circa eas insulas inuentus;iam forte transmiserant ad uastandam Italiae oram depopulatoque Uibonensi agro urbem etiam terrebant.repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Uibonensem facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium missae traduntur.multis simul anxius curis exercitum extemplo in naues impositum Ariminum mari supero misit, Sex. Pomponio legato cum uiginti quinque longis nauibus Uibonensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam attribuit,M. Aemilio praetori quinquaginta nauium classem expleuit. ipse compositis Siciliae rebus decem nauibus oram Italiae legens Ariminum peruenit. inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen collegae coniungitur.iam ambo consules et quidquid Romanarum uirium erat Hannibali oppositum aut illis copiis defendi posse Romanum imperium aut spem nullam aliam esse satis declarabat.tamen consul alter, equestri proelio uno et uolnere suo comminutus, trahi rem malebat; recentis animi alter eoque ferocior nullam dilationem patiebatur.