fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit quos primos Numidae inuaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis modo sed etiam corporibus suis protegens, in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit.seruati consulis decus Coelius ad seruum natione Ligurem delegat; malim equidem de filio uerum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse.itaque proxima nocte iussis militibus uasa silentio colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret.prius Placentiam peruenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem soluentes cepit. transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant tota rate in secundam aquam labente.Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi uada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis.ea peritis amnis eius uix fidem fecerint; nam neque equites armis equisque saluis tantam uim fluminis superasse ueri simile est—ut iam Hispanos omnes inflati trauexerint utres—, et multorum dierum circuitu Padi uada petenda fuerunt qua exercitus grauis impedimentis traduci posset.potiores apud me auctores sunt qui biduo uix locum rate iungendo flumini inuentum tradunt; ea cum Magone equites <et> Hispanorum expeditos praemissos.dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, traicit grauius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt.Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communiuit et postero die in conspectu hostium acie directa potestatem pugnae fecit.insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est.ad duo milia peditum et ducenti equites uigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt; quos Poenus benigne adlocutus et spe ingentium donorum accensos in ciuitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit.Scipio caedem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus contactosque eo scelere uelut iniecta rabie ad arma ituros,quamquam grauis adhuc uolnere erat, tamen quarta uigilia noctis insequentis tacito agmine profectus, ad Trebiam fluuium iam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra mouet.minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum Numidis, deinde omni equitatu turbasset utique nouissimum agmen, ni auiditate praedae in uacua Romana castra Numidae deuertissent.ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus; et cum iam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos.Scipio, nec uexationem uolneris in uia iactati ultra patiens et collegam— iam enim et reuocatum ex Sicilia audierat—ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus statiuis est uisus delectum communiit.nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum uictoria equestri elatus, tantum anxius inopia quae per hostium agros euntem, nusquam praeparatis commeatibus,maior in dies excipiebat, ad Clastidium uicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit. ibi cum uim pararent, spes facta proditionis; nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio Brundisino praefecto praesidii corrupto traditur Hannibali Clastidium. id horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam.in captiuos ex tradito praesidio, ut fama clementiae in principio rerum colligeretur, nihil saeuitum est.cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiae imminentes et a Sempronio consule et ante aduentum eius terra marique res gestae.uiginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiae a Carthaginiensibus missae; nouem Liparas, octo ad insulam Uolcani tenuerunt, tres in fretum auertit aestus.ad eas conspectas a Messana duodecim naues ab Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naues Messanam in portum deduxerunt.cognitum ex captiuis praeter uiginti naues, cuius ipsi classis essent, in Italiam missas, quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos ueteres socios;