inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes, maior est animus inferentis uim quam arcentis.accendit praeterea et stimulat animos dolor, iniuria, indignitas. ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde uos omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt.crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit; cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet. circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus, neque eos, quos statuit, terminos obseruat:"ne transieris Hiberum; ne quid rei tibi sit cum Saguntinis." ad Hiberum est Saguntum? "nusquam te uestigio moueris." parum est quod ueterrimas prouincias meas, Siciliam ac Sardiniam, <ademisti?> adimis etiam Hispanias et, si inde cessero, in Africam transcendes. <transcendes> autem? transcendisse dico. duos consules huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. nihil usquam nobis relictum est nisi quod armis uindicarimus.illis timidis et ignauis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: uobis necesse est fortibus uiris esse et, omnibus inter uictoriam mortemue certa desperatione abruptis, aut uincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere.si hoc [bene fixum] omnibus destinatum in animo est, iterum dicam, uicistis; nullum contemptu m<ortis incitamentum> ad uincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est.'his adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper imponunt:Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit;Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum ab Uictumulis consedit.ibi Hannibal castra habebat; reuocatoque propere Maharbale atque equitibus cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, uocatis ad contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem pugnarent:agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque uelit, immunem ipsi qui accepisset liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum;qui sociorum ciues Carthaginienses fieri uellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam ne cuius suorum popularium mutatum secum fortunam esse uellent.seruis quoque dominos prosecutis libertatem proponit binaque pro his mancipia dominis se redditurum.eaque ut rata scirent fore, agnum laeua manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iouem ceterosque precatur deos ita se mactarent quemadmodum ipse agnum mactasset, et secundum precationem caput pecudis saxo elisit.tum uero omnes, uelut dis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae quod nondum pugnarent ad potienda sperata rati, proelium uno animo et uoce una poscunt.apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis;nam et lupus intrauerat castra laniatisque obuiis ipse intactus euaserat, <et> examen apum in arbore praetorio imminente consederat.quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium exque propinquo copias, quantae et cuius generis essent, speculandas obuius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso.neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum <et> equorum oriens puluis signum propinquantium hostium fuit. consistit utrumque agmen et ad proelium sese expediebant.Scipio iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat.uixdum clamore sublato iaculatores fugerunt inter subsidia ac secundam aciem. inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus ubi suos premi circumuentos uidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna abierat,donec Numidae qui in cornibus erant circumuecti paulum ab tergo se ostenderunt. is pauor perculit Romanos, auxitque pauorem consulis uolnus periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum.hic erit iuuenis penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam uictoriam de Hannibale Poenisque appellatus.