non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia uobis est pugnandum.nec est alius ab tergo exercitus qui, nisi nos uincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari noua possint praesidia; hic est obstandum, milites, uelut si ante Romana moenia pugnemus.unusquisque se non corpus suum sed coniugem ac liberos paruos armis protegere putet; nec domesticas solum agitet curas sed identidem hoc animo reputet nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum:qualis nostra uis uirtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore.'haec apud Romanos consul. Hannibal rebus prius quam uerbis adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu captiuos montanos uinctos in medio statuit armisque Gallicis ante pedes eorum proiectis interrogare interpretem iussit, ecquis, si uinculis leuaretur armaque et equum uictor acciperet, decertare ferro uellet.cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent et deiecta in id sors esset, se quisque eum optabat quem fortuna in id certamen legeret,et, <ut> cuiusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio exsultans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat.ubi uero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo condicionis homines erat sed etiam inter spectantes uolgo, ut non uincentium magis quam bene morientium fortuna laudaretur.cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde aduocata ita apud eos locutus fertur. 'si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna uestra habueritis, uicimus, milites;neque enim spectaculum modo illud sed quaedam ueluti imago uestrae condicionis erat.ac nescio an maiora uincula maioresque necessitates uobis quam captiuis uestris fortuna circumdederit.dextra laeuaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem nauem habentes; circa Padus amnis, maior [Padus] ac uiolentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, uix integris uobis ac uigentibus transitae.hic uincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia uobis ea uictoribus proponit quibus ampliora homines ne ab dis quidem immortalibus optare solent.si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra uirtute reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne uestrum cum ipsis dominis futurum est;in hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis bene iuuantibus arma capite.satis adhuc in uastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque uestrorum uidistis;tempus est iam opulenta uos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos.hic uobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit.nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis uictoriam fore; saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perleui momento uicti sunt.nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani, quid est cur illi uobis comparandi sint?ut uiginti annorum militiam uestram cum illa uirtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos uincentes huc peruenistis;pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso, uicto, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem.an me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, uictorem eundem non Alpinarum modo gentium sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui?cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius exercitus sit consul.non ego illud parui aestimo, milites, quod nemo est uestrum cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego uirtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora.cum laudatis a me miliens donatisque, alumnus prius omnium uestrum quam imperator, procedam in aciem aduersus ignotos inter se ignorantesque.quocumque circumtuli oculos, plena omnia uideo animorum ac roboris, ueteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque,uos socios fidelissimos fortissimosque, uos, Carthaginienses, cum ob patriam, tum ob iram iustissimam pugnaturos.