et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obuius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu.occupauit tamen Scipio Padum traicere et ad Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa talem orationem est exorsus.'si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud uos;quid enim adhortari referret aut eos equites qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie uicissent, aut eas legiones cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro uictoria habui?nunc quia ille exercitus, Hispaniae prouinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit ubi eum gerere senatus populusque Romanus uoluit,ego, ut consulem ducem aduersus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic uoluntario certamini obtuli, nouo imperatori apud nouos milites pauca uerba facienda sunt.ne genus belli neue hostem ignoretis, cum iis est uobis, milites, pugnandum quos terra marique priore bello uicistis, a quibus stipendium per uiginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis.erit igitur in hoc certamine is uobis illisque animus qui uictoribus et uictis esse solet. nec nunc illi quia audent sed quia necesse est pugnaturi sunt, qui plures paene perierint quam supersint;nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractauere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse.at enim pauci quidem sunt sed uigentes animis corporibusque, quorum robora ac uires uix sustinere uis ulla possit.effigies immo, umbrae hominum, fame, frigore, inluuie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, niue rigentes nerui, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi.cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis; reliquias extremas hostis, non hostem habetis, ac nihil magis uereor quam ne cui, uos cum pugnaueritis, Alpes uicisse Hannibalem uideantur.sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos uiolati sumus, commissum ac profligatum conficere.non uereor ne quis me haec uestri adhortandi causa magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse.licuit in Hispaniam, prouinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem et Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem belli;tamen, cum praeterueherer nauibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus, praemisso equitatu ad Rhodanum moui castra.equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, [neque] regressus ad naues [erat] quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obuius fui.utrum, cum declinarem certamen, improuidus incidisse uideor an occurrere in uestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum?experiri iuuat utrum alios repente Carthaginienses per uiginti annos terra ediderit an iidem sint qui ad Aegates pugnauerunt insulas et quos ab Eryce duodeuicenis denariis aestimatos emisistis,et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an uectigalis stipendiariusque et seruus populi Romani a patre relictus.quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam uictam, domum certe patremque et foedera Hamilcaris scripta manu,qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab Eryce, qui graues impositas uictis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est.itaque uos ego, milites, non eo solum animo quo aduersus alios hostes soletis, pugnare uelim, sed cum indignatione quadam atque ira, uelut si seruos uideatis uestros arma repente contra uos ferentes.licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, fame interficere; licuit uictricem classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere;ueniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum uictis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur.pro his impertitis furiosum iuuenem sequentes oppugnatum patriam nostram ueniunt. atque utinam pro decore tantum hoc uobis et non pro salute esset certamen.