ea uero uia insuperabilis fuit; nam cum super ueterem niuem intactam noua modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium insistebant;ut uero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis niuis ingrediebantur.taetra ibi luctatio erat, [ut a lubrica] glacie non recipiente uestigium et in prono citius pedes fallente, ut, seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuuissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesue ad quas pede aut manu quisquam eniti posset erant; ita in leui tantum glacie tabidaque niue uolutabantur.iumenta secabant interdum etiam infimam ingredientia niuem et prolapsa iactandis grauius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque uelut pedica capta haererent in dura et alta concreta glacie.tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato; tantum niuis fodiendum atque egerendum fuit.inde ad rupem muniendam per quam unam uia esse poterat milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et uis uenti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt.ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis cliuos ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent.quadriduum circa rupem consumptum, iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt et, si quid est pabuli, obruunt niues.inferiora uallis apricos quosdam colles habent riuosque prope siluas et iam humano cultu digniora loca.ibi iumenta in pabulum missa et quies muniendo fessis hominibus data. triduo inde ad planum descensum et iam locis mollioribus et accolarum ingeniis.hoc maxime modo in Italiam peruentum est quinto mense a Carthagine Noua, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis.quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores constat. qui plurimum, centum milia peditum, uiginti equitum fuisse scribunt; qui minimum, uiginti milia peditum, sex equitum.L. Cincius Alimentus , qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moueret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis;cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta;—in Italia magis adfluxisse ueri simile est et ita quidam auctores sunt;—ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse. Taurini Semigalli proxima gens erat in Italiam degresso.id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi quanam Alpes transierit et uolgo credere Poenino—atque inde nomen ei iugoAlpium inditum—transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse; qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos deduxerint.nec ueri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis fuissent.neque hercule <nomen> montibus his, si quem forte id mouet, ab transitu Poenorum ullo Sedunoueragri, incolae iugi eius, norint inditum sed ab eo quem in summo sacratum uertice Poeninum montani appellant.peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, aduersus Insubres motum bellum erat. sed armare exercitum Hannibal ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat;otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluuie tabeque squalida et prope efferata corpora uarie mouebat.ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas nauibus uenisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in nouis ignominiis trepido ad Padum festinandi ut cum hoste nondum refecto manus consereret.sed cum Placentiam consul uenit, iam ex statiuis mouerat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia uolentes in amicitiam non ueniebant, ui expugnarat;iunxissetque sibi non metu solum sed etiam uoluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantes defectionis tempus subito aduentu consul oppressisset.et Hannibal mouit ex Taurinis, incertos quae pars sequenda esset Gallos praesentem secuturos esse ratus.iam prope in conspectu erant exercitus conuenerantque duces sicuti inter se nondum satis noti, ita iam imbutus uterque quadam admiratione alterius.nam Hannibalis et apud Romanos iam ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso quod aduersus se dux potissimum lectus esset praestantem uirum credebat;