deinde, postquam interrumpi agmen uidit periculumque esse, ne exutum impedimentis exercitum nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco et, cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit.sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur, nec per otium modo sed prope silentio mox omnes traducti.castellum inde, quod caput eius regionis erat, uiculosque circumiectos capit et capt<o c>ibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit; et, quia nec montanis primo perculsis nec loco magno opere impediebantur, aliquantum eo triduo uiae confecit.peruentum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montanos, populum. ibi non bello aperto sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumuentus.magno natu principes castellorum oratores ad Poenum ueniunt, alienis malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle quam uim experiri Poenorum;itaque oboedienter imperata facturos; commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides acciperet.Hannibal nec temere credendum nec †asperandos† <ratus>, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne cum respondisset, obsidibus quos dabant acceptis et commeatu quem in uiam ipsi detulerant usus, nequaquam ut inter pacatos composito agmine duces eorum sequitur. primum agmen elephanti et equites erant;ipse post cum robore peditum circumspectans sollicitus omnia incedebat.ubi in angustiorem uiam et ex parte altera subiectam iugo insuper imminenti uentum est, undique ex insidiis barbari a fronte ab tergo coorti, comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen deuoluunt.maxima ab tergo uis hominum urgebat. in eos uersa peditum acies haud dubium fecit quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit.tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem uentum est; nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat,occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine uiam insedere, noxque una Hannibali sine equitibus atque impedimentis acta est.postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus.inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum, modo in nouissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi moratiue aliquam occasionem fecissent.elephanti sicut per artas [praecipites] uias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant.nono die in iugum Alpium peruentum est per inuia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initae ualles a coniectantibus iter faciebant. biduum in iugo statiua habita fessisque labore ac pugnando quies data militibus;iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo uestigia agminis in castra peruenere.fessis taedio tot malorum niuis etiam casus, occidente iam sidere Uergiliarum, ingentem terrorem adiecit.per omnia niue oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet pigritiaque et desperatio in omnium uoltu emineret,praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos, moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo sed etiam urbis Romanae;cetera plana, procliuia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros.procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parua furta per occasionem temptantibus. ceterum iter multo quam in adscensu fuerat—ut pleraque Alpium ab Italia sicutbreuiora ita arrectiora sunt—difficilius fuit; omnis enim ferme uia praeceps,angusta, lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec qui paulum titubassent haerere adflicti uestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent.uentum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita rectis saxis ut aegre expeditus miles temptabundus manibusque retinens uirgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese posset.natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat.ibi cum uelut ad finem uiae equites constitissent, miranti Hannibali quae res moraretur agmen nuntiatur rupem inuiam esse. digressus deinde ipse ad locum uisendum.haud dubia res uisa quin per inuia circa nec trita antea, quamuis longo ambitu, circumduceret agmen.