huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem delata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit.ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime uestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant.sedatis certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad laeuam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Uocontiorum agri tendit in Trigorios, haud usquam impedita uia priusquam ad Druentiam flumen peruenit.is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est; nam cum aquae uim uehat ingentem,non tamen nauium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alueis fluens, noua semper <per> uada nouosque gurgites—et ob eadem pediti quoque incerta uia est—ad hoc saxa glareosa uoluens, nihil stabile nec tutum ingredienti praebet;et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.P. Cornelius consul, triduo fere postquam Hannibal a ripa Rhodani mouit, quadrato agmine ad castra hostium uenerat, nullam dimicandi moram facturus;ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum uidet, ad mare ac naues rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam prouinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum aduersus Hasdrubalem misit,non ad tuendos tantummodo ueteres socios conciliandosque nouos sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem.ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo qui circa Padum erat exercitu Italiam defensurus.Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum peruenit.tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius uero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo uisa montium altitudo niuesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera uisu quam dictu foediora terrorem renouarunt.erigentibus in primos agmen cliuos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui, si ualles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent.Hannibal consistere signa iussit; Gallisque ad uisenda loca praemissis, postquam comperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia praeruptaque quam extentissima potest ualle locat.tum per eosdem Gallos, haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu uim per angustias facturus.die deinde simulando aliud quam quod parabatur consumpto, cum eodem quo constiterant loco castra communissent,ubi primum degressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis impedimentisque cum equite relictis et maxima parte peditum,ipse cum expeditis, acerrimo quoque uiro, raptim angustias euadit iisque ipsis tumulis quos hostes tenuerant consedit.prima deinde luce castra mota et agmen reliquum incedere coepit.iam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conueniebant, cum repente conspiciunt alios arce occupata sua super caput imminentes, alios uia transire hostes.utraque simul obiecta res oculis animisque immobiles parumper eos defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen uidere, equis maxime consternatis,quidquid adiecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, peruersis rupibus iuxta, inuia ac deuia adsueti decurrunt.tum uero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnabantur plusque inter ipsos, sibi quoque tendente ut periculo primus euaderet, quam cum hostibus certaminis erat.et equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis quos nemora etiam repercussaeque ualles augebant territi trepidabant, et icti forte aut uolnerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent;multosque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae essent, in immensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos; et ruinae maxime modo iumenta cum oneribus deuoluebantur.quae quamquam foeda uisu erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret;