ita primis expositis, alii deinde repetiti ac traiecti sunt.nihil sane trepidabant, donec continenti uelut ponte agerentur; primus erat pauor cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur.ibi urgentes inter se, cedentibus extremis ab aqua, trepidationis aliquantum edebant donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset.excidere etiam saeuientes quidam in flumen; sed pondere ipso stabiles, deiectis rectoribus, quaerendis pedetemptim uadis in terram euasere.dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent.huic alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. proelium atrocius quam pro numero pugnantium editur;nam praeter multa uolnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pauor Numidarum Romanis iam admodum fessis uictoriam dedit. uictores ad centum sexaginta, nec omnes Romani sed pars Gallorum, uicti amplius ducenti ceciderunt.hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum euentum, ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis uictoriam Romanis portendit.ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet,et Hannibalem, incertum utrum coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo qui primus se obtulisset Romanus exercitus manus consereret, auertit a praesenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali aduentus, qui se duces itinerum, socios periculi fore adfirmantes, integro bello nusquam ante libatis uiribus Italiam adgrediendam censent.multitudo timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria superioris belli; sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, aduocata contione uarie militum uersat animos castigando adhortandoque:mirari se quinam pectora semper impauida repens terror inuaserit. per tot annos uincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse quam omnes gentesque et terrae quas duo diuersa maria amplectantur Carthaginiensium essent.indignatos deinde quod quicumque Saguntum obsedissent uelut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum.tum nemini uisum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderent iter:nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis ui traiectum, in conspectu Alpes habeant quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere,quid Alpes aliud esse credentes quam montium altitudines?fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas profecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes; peruias paucis esse, esse et exercitibus.eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos Alpes transgressos. ne maiores quidem eorum indigenas sed aduenas Italiae cultores has ipsas Alpes ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse.militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti quid inuium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse?Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum uideri quod inceptum moretur?cepisse quondam Gallos ea quae adiri posse Poenus desperet; proinde aut cederent animo atque uirtute genti per eos dies totiens ab se uictae aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.his adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet.postero die profectus aduersa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpes uia esset, sed quantum a mari recessisset minus obuium fore Romanum credens,cum quo priusquam in Italiam uentum foret non erat in animo manus conserere.quartis castris ad Insulam peruenit. ibi †Sarar† Rhodanusque amnis diuersis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi confluunt in unum in mediis campis; Insulae nomen inditum.incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. tum discors erat.regni certamine ambigebant fratres; maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, minore a fratre et coetu iuniorum qui iure minus, ui plus poterant, pellebatur.