quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animaduertit, incertus quonam ei loco occurreret necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia uisendosque ex tuto hostes praemittit.Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Uolcarum peruenerat agrum, gentis ualidae. colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam [amnis] armis obtinebant.ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suae tenuerant simul perlicit donis ad naues undique contrahendas fabricandasque; simul et ipsi traici exercitum leuarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. itaque ingens coacta uis nauium est lintriumque temere ad uicinalem usum paratarum;nouasque alias primum Galli incohantes cauabant ex singulis arboribus,deinde et ipsi milites simul copia materiae, simul facilitate operis inducti, alueos informes, nihil dummodo innare aquae et capere onera possent curantes, raptim quibus se suaque transueherent faciebant.iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum terrebant ex aduerso hostes omnem ripam equites uirique obtinentes.quos ut auerteret, Hannonem Bomilcaris filium uigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis,aduerso flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit quam occultissime traiecto amni, circumducere agmen ut cum opus facto sit adoriatur ab tergo hostes.ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et uiginti ferme supra paruae insulae circumfusum amnem latiore ubi diuidebatur eoque minus alto alueo transitum ostendere.ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae in quibus equi uirique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres uestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranauere.et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum.postero die profecti, ex loco edito fumo significant transisse et haud procul abesse; quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset dat signum ad traiciendum.iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos nantes † . . . †. nauium agmen ad excipiendum aduersi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat;equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent imposuerant in naues.Galli occursant in ripa cum uariis ululatibus cantuque moris sui, quatientes scuta super capita uibrantesque dextris tela,quamquam et ex aduerso terrebat tanta uis nauium cum ingenti sono fluminis et clamore uario nautarum militumque, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur.iam satis pauentes aduerso tumultu terribilior ab tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis. mox et ipse aderat ancepsque terror circumstabat, et e nauibus tanta ui armatorum in terram euadente et ab tergo improuisa premente acie.Galli postquam utroque uim facere conati pellebantur, qua patere uisum maxime iter perrumpunt trepidique in uicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium traiectis spernens iam Gallicos tumultus castra locat. elephantorum traiciendorum uaria consilia fuisse credo;certe uariata memoria actae rei. quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret uadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente.ceterum magis constat ratibus traiectos; id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est.ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus ualidis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta constrauerunt ut beluae audacter uelut per solum ingrederentur.altera ratis aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est; tres tum elephanti per stabilem ratem tamquam uiam praegredientibus feminis acti ubi in minorem adplicatam transgressi sunt, extemplo resolutis quibus leuiter adnexa erat uinculis, ab actuariis aliquot nauibus ad alteram ripam pertrahitur;