decem milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data et mille equites.postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manauit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter auerterunt. constabat non tam bello motos quam longinquitate uiae insuperabilique Alpium transitu.Hannibal quia reuocare aut ui retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur,supra septem milia hominum domos remisit, quos et ipse grauari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberrim castra locat.Galli quamquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia ui subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque ualida imposita, metu seruitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conueniunt.quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet ipsum cum iis uelle; et uel illi propius Iliberrim accederent uel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset;nam et accepturum eos in castra sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos uenturum; hospitem enim se Galliae non hostem aduenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam uenisset.et per nuntios quidem haec; ut uero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud grauate ad Poenum uenerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.in Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat,cum, perinde ac si Alpes iam transisset, Boii sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob ueteres in populum Romanum iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur.itaque armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt ut non agrestis modo multitudo sed ipsi triumuiri Romani, qui ad agrum uenerant adsignandum, diffisi Placentiae moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius , C. Seruilius , M. Annius .—Lutati nomen haud dubium est; pro Annio Seruilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem .id quoque dubium est legati ad expostulandum missi ad Boios uiolati sint [incertum] an in triumuiros agrum metantes impetus sit factus.Mutinae cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de pace agi;euocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium non contra ius modo gentium sed uiolata etiam quae data in id tempus erat fide comprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros.cum haec de legatis nuntiata essent et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. siluae tunc circa uiam erant, plerisque incultis.ibi inexplorato profectus in insidias praecipitat multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit.ibi castra communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad <quingentos> cecidisse satis constabat.iter deinde de integro coeptum nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis;ubi rursus siluae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pauore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere.finis et Gallis territandi et pauendi fuit Romanis ut ex saltu inuio atque impedito euasere. inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, uicum propinquum Pado, contendere.ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio aduersus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.qui tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt,C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum, dilectu nouo a consule conscriptis, auxilium ferre Manlio iubent; qui sine ullo certamine—abscesserant enim metu hostes—Tannetum peruenit.et P. Cornelius , in locum eius quae missa cum praetore erat scripta legione noua, profectus ab urbe sexaginta longis nauibus praeter oram Etruriae Ligurumque et indeSaluum montes peruenit Massiliam et ad proximum ostium Rhodani—pluribus enim diuisus amnis in mare decurrit— castra locat, uixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes.