ita peragratis Hispaniae et Galliae populis legati Romam redeunt haud ita multo post quam consules in prouincias profecti erant. ciuitatem omnem in exspectationem belli erectam inuenerunt, satis constante fama iam Hiberum Poenos tramisisse.Hannibal Sagunto capto Carthaginem Nouam in hiberna concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum sed etiam causam esse belli,partitis diuenditisque reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites conuocat.'credo ego uos' inquit, 'socii, et ipsos cernere pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum;ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam uictoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus.itaque cum longinqua ab domo instet militia incertumque sit quando domos uestras et quae cuique ibi cara sunt uisuri sitis, si quis uestrum suos inuisere uolt, commeatum do.primo uere edico adsitis, ut dis bene iuuantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.'omnibus fere uisendi domos oblata ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos et longius in futurum prouidentibus desiderium.per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renouauit corpora animosque ad omnia de integro patienda; uere primo ad edictum conuenere.Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gades profectus Herculi uota exsoluit nouisque se obligat uotis, si cetera prospera euenissent.inde partiens curas simul <in> inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, ualido praesidio firmare eam statuit;pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum leuium armis petiit, ut Afri in Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo futurus uterque miles, uelut mutuis pigneribus obligati stipendia facerent.tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos misit in Africam et funditores Baliares octingentos septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos.has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet. simul conquisitoribus in ciuitates missis quattuor milia conscripta delectae iuuentutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos,Hasdrubali fratri, uiro impigro, eam prouinciam destinat firmatque eum Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus <quingentis>.ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti <quinquaginta> et Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingenti et parua Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti uiginti unus.classis praeterea data tuendae maritimae orae, quia qua parte belli uicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque. ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit;atque inde profectus praeter Onussam urbem ad Hiberum maritima ora ducit.ibi fama est in quiete uisum ab eo iuuenem diuina specie qui se ab Ioue diceret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos.pauidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani cum, quidnam id esset quod respicere uetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequiuisse;tum uidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac uirgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum.tum quae moles ea quidue prodigii esset quaerentem, audisse uastitatem Italiae esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.hoc uisu laetus tripertito Hiberum copias traiecit, praemissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit.Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces quae Hispanias Galliis iungunt in potestate essent.