ego autem non priuato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam sed utrum iure an iniuria;nostra enim haec quaestio atque animaduersio in ciuem nostrum est quid nostro aut suo fecerit arbitrio:uobiscum una disceptatio est licueritne per foedus fieri. itaque quoniam discerni placet quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis uobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum in quo, cum caueretur utrorumque sociis,nihil de Saguntinis—necdum enim erant socii uestri— cautum est. at enim eo foedere quod cum Hasdrubale ictum est Saguntini excipiuntur.aduersus quod ego nihil dicturus sum nisi quod a uobis didici. uos enim, quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis uos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est.si uos non tenent foedera uestra nisi ex auctoritate aut iussu uestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus quod nobis insciis icit obligare potuit.proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere et quod diu parturit animus uester aliquando pariat.'tum Romanus sinu ex toga facto, 'hic' inquit, 'uobis bellum et pacem portamus; utrum placet sumite.' sub hanc uocem haud minus ferociter, daret utrum uellet, succlamatum est;et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt et quibus acciperent animis iisdem se gesturos.haec derecta percontatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani uisa est quam de foederum iure uerbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa.nam si uerborum disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutati priore foedere, quod mutatum est, comparandum erat,cum in Lutati foedere diserte additum esset ita id ratum fore si populus censuisset, in Hasdrubalis foedere nec exceptum tale quicquam fuerit et tot annorum silentio ita uiuo eo comprobatum sit foedus ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur?quamquam, etsi priore foedere staretur, satis cautum erat Saguntinis sociis utrorumque exceptis; nam neque additum erat 'iis qui tunc essent'nec 'ne qui postea adsumerentur'. et cum adsumere nouos liceret socios, quis aequum censeret aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi aut receptos in fidem non defendi, tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem aut sua sponte desciscentes reciperentur?legati Romani ab Carthagine, sicut iis Romae imperatum erat, in Hispaniam ut adirent ciuitates ut in societatem perlicerent aut auerterent a Poenis traiecerunt.ad Bargusios primum uenerunt, a quibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici, multos trans Hiberum populos ad cupidinem nouae fortunae erexerunt.inde est uentum ad Uolcianos, quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana auertit. ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit:'quae uerecundia est, Romani, postulare uos uti uestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum qui id fecerunt [Saguntini] crudelius quam Poenus hostis perdidit uos socii prodideritis?ibi quaeratis socios censeo ubi Saguntina clades ignota est; Hispanis populis sicut lugubre, ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt ne quis fidei Romanae aut societati confidat.'inde extemplo abire finibus Uolcianorum iussi ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora uerba tulere. ita nequiquam peragrata Hispania in Galliam transeunt.in his noua terribilisque species uisa est, quod armati— ita mos gentis erat—in concilium uenerunt.cum uerbis extollentes gloriam uirtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent,tantus cum fremitu risus dicitur ortus ut uix a magistratibus maioribusque natu iuuentus sedaretur;adeo stolida impudensque postulatio uisa est censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id auertere in se agrosque suos pro alienis populandos obicere. sedato tandem fremitu responsum legatis est neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam ob quae aut pro Romanis aut aduersus Poenos sumant arma;contra ea audire sese gentis suae homines agro finibusque Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati.eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumue satis prius auditum quam Massiliam uenere.ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita: praeoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore—adeo ferocia atque indomita ingenia esse—ni subinde auro, cuius auidissima gens est, principum animi concilientur.