captum oppidum est cum ingenti praeda. quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant et in caedibus uix ullum discrimen aetatis ira fecerat et captiui militum praeda fuerant,tamen et ex pretio rerum uenditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem uestemque missam Carthaginem. octauo mense quam coeptum oppugnari captum Saguntum quidam scripsere;inde Carthaginem Nouam in hiberna Hannibalem concessisse; quinto deinde mense quam ab Carthagine profectus sit in Italiam peruenisse.quae si ita sunt, fieri non potuit ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnauerint.aut omnia breuiora aliquanto fuere aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est sed captum.nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Seruili et C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum uenisset comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.sub idem fere tempus et legati qui redierant ab Carthagine Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est;tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, uelut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent:nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem.Sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma et cum Gallis tumultuatum uerius quam belligeratum:Poenum hostem ueteranum, trium et uiginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper uictorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis, Hiberum transire;trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum auidas semper armorum Gallicas gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.nominatae iam antea consulibus prouinciae erant; tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia euenit.sex in eum annum decretae legiones et socium quantum ipsis uideretur et classis quanta parari posset. quattuor et uiginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti equites;naues ducentae uiginti quinqueremes, celoces uiginti deducti.latum inde ad populum uellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati di, ut bene ac feliciter eueniret quod bellum populus Romanus iussisset.inter consules ita copiae diuisae: Sempronio datae legiones duae—ea quaterna milia erant peditum et treceni equites—et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti; naues longae centum sexaginta, celoces duodecim.cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset.Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse cum haud inualido praesidio in Galliam mittebatur;nauium maxime Cornelio numerus deminutus; sexaginta quinqueremes datae—neque enim mari uenturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant—et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis.duas legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites socios, sescentos Romanos Gallia prouincia eodem uersa in Punicum bellum habuit.his ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu, Q. Fabium M. Liuium L. Aemilium C. Licinium Q. Baebium in Africam mittunt ad percontandos Carthaginienses publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset,et si id quod facturi uidebantur faterentur ac defenderent publico consilio factum,ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem uenerunt, cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum quod mandatum erat percontatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus:'praeceps uestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis;ceterum haec legatio uerbis adhuc lenior est, re asperior. tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur.