sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt.simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent.paulisper tamen adfectos animos recreauit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio—eum praefecerat Hannibal—ita impigre rem agente ut ducem abesse nec ciues nec hostes sentirent.is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis aduenienti Hannibali ostendit.itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta est. temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum.Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae mouebant condicionesque tristes, ut ab irato uictore, ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub condicionibus iis de pace ageret.postulabatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis uestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset.has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, uinci animos ubi alia uincantur adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes.traditio palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum—et ipse ita iubebat—est deductus.quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:'si ciuis uester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem uenit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad uos rettulisset, superuacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad uos ueni;sed cum ille aut uestra aut sua culpa manserit apud hostem—sua, si metum simulauit: uestra, si periculum est apud uos uera referentibus—ego, ne ignoraretis esse et salutis aliquas et pacis uobis condiciones, pro uetusto hospitio quod mihi uobiscum est ad uos ueni.uestra autem causa me nec ullius alterius loqui quae loquor apud uos uel ea fides sit quod neque dum uestris uiribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis unquam apud uos mentionem feci.postquam nec ab Romanis uobis ulla est spes nec uestra uos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad uos magis necessariam quam aequam.cuius ita aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut uictor fert Hannibal, sic uos ut uicti audiatis; si non id quod amittitur in damno, cum omnia uictoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis.urbem uobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros relinquit, locum adsignaturus in quo nouum oppidum aedificetis. aurum et argentum omne, publicum priuatumque, ad se iubet deferri:corpora uestra coniugum ac liberorum uestrorum seruat inuiolata, si inermes cum binis uestimentis uelitis ab Sagunto exire.haec uictor hostis imperat; haec quamquam sunt grauia atque acerba, fortuna uestra uobis suadet. equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum;sed uel haec patienda censeo potius quam trucidari corpora uestra, rapi trahique ante ora uestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.'ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta priusquam responsum daretur argentum aurumque omne ex publico priuatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitauerunt.cum ex eo pauor ac trepidatio totam urbem peruasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem,non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis uiribus adgressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes puberes interficerentur. quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso euentu est;cui enim parci potuit ex iis qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremauerunt aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt?