ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a ciuibus meis? tam leui momento mea apud uos fama pendet? adeone est fundata leuiter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat?non obstabunt Publi Ualeri aedes libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis Uelia; deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subiciam, ut uos supra suspectum me ciuem habitetis; in Uelia aedificent quibus melius quam P. Ualerio creditur libertas.' delata confestim materia omnis infra Ueliam et,ubi nunc Uicae Potae <aedes> est, domus in infimo cliuo aedificata.latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem absoluerent, sed quae adeo in contrarium uerterent ut popularem etiam facerent; inde cognomen factum Publicolae est.ante omnes de prouocatione aduersus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in uolgus leges fuere.quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum deinde comitia collegae subrogando habuit.creatus Sp. Lucretius consul, qui magno natu, non sufficientibus iam uiribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies moritur. suffectus in Lucreti locum M. Horatius Puluillus .apud quosdam ueteres auctores non inuenio Lucretium consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoria intercidisse.nondum dedicata erat in Capitolio Iouis aedes; Ualerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret. Horatio sorte euenit: Publicola ad Ueientium bellum profectus.aegrius quam dignum erat tulere Ualeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari. id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt, mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse.non crediderit factum an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est facilis. nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus quam ut cadauer efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum.haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno.inde P. Ualerius iterum T. Lucretius consules facti. iam Tarquinii ad Lartem Porsennam, Clusinum regem, perfugerant. ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur,nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. satis libertatem ipsam habere dulcedinis.nisi quanta ui ciuitates eam expetant tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat, in ciuitatibus fore; adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae.Porsenna cum regem esse Romae <tutum>, tum Etruscae gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu uenit.non unquam alias ante tantus terror senatum inuasit; adeo ualida res tum Clusina erat magnumque Porsennae nomen. nec hostes modo timebant sed suosmet ipsi ciues, ne Romana plebs, metu perculsa, receptis in urbem regibus uel cum seruitute pacem acciperet.multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. annonae in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi alii in Uolscos, alii Cumas. salis quoque uendendi arbitrium, quia impenso pretio uenibat, in publicum omne sumptum, ademptum priuatis; portoriisque et tributo plebes liberata, ut diuites conferrent qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos educent.itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem ciuitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent,nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando uniuersus senatus fuit.cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant; urbem ipsam saepiunt praesidiis. alia muris, alia Tiberi obiecto uidebantur tuta:pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus uir fuisset, Horatius Cocles; id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit.qui positus forte in statione pontis cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes uidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere;si transitum [pontem] a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore. itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque ui possint, interrumpant: se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum.