idem habitus oris, eadem contumacia in uoltu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum timeret quam consulem timuerat.semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu, adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua uoluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen quam prodicta dies ueniret, morbo moritur.cuius laudationem cum tribunus plebis impedire conaretur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti uiri noluit, et laudationem tam aequis auribus mortui audiuit quam uiui accusationem audierat et exsequias frequens celebrauit.eodem anno Ualerius consul cum exercitu in Aequos profectus, cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta.admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut uelut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit.omnis ira belli ad populationem agri uertit. alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit. et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, uastati agri sunt.incendiis deinde non uillarum modo sed etiam uicorum quibus frequenter habitabatur Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.id satis consuli uisum cur pro uicto relinqueret hostem, integro inde decedens bello.inter haec bella manente discordia domi, consules T. Numicius Priscus A. Uerginius facti.non ultra uidebatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque uis parabatur, cum Uolscos adesse fumo ex incendiis uillarum fugaque agrestium cognitum est. ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit.consules coacti extemplo ab senatu ad bellum educta ex urbe iuuentute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt.et hostes quidem nihil aliud quam perfusis uano timore Romanis citato agmine abeunt:Numicius Antium aduersus Uolscos, Uerginius contra Aequos profectus. ibi ex insidiis prope magna accepta clade uirtus militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit.melius in Uolscis imperatum est; fusi primo proelio hostes fugaque in urbem Antium, ut tum res erant opulentissimam, acti. quam consul oppugnare non ausus Caenonem, aliud oppidum nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit.dum Aequi Uolscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis populantes incessere. deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in fines, plus cladium quam intulerant acceperunt.extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae [pacis] certamine patrum et plebis.irata plebs interesse consularibus comitiis noluit; per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q. Seruilius . similem annum priori [consules] habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla.Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere.quos Seruilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinquerent multiplicique capta praeda rediret.et in Uolscis res publica egregie gesta cum ducis tum militum opera. primum aequo campo signis conlatis pugnatum, ingenti caede utrimque, plurimo sanguine;et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem. impetu facto dum se putant uincere uicere.consul metuens ne nimis instando renouaret certamen, signum receptui dedit.intercessere pauci dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens uis hominum ex omnibus Uolscis Aequisque populis in castra uenit,haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros. itaque tertia fere uigilia ad castra oppugnanda ueniunt. Quinctius sedato tumultu quem terror subitus exciuerat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset,Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante uallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere.reliquum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere ut somni quoque Romanis copia esset. Uolscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeuiebant, intentos uelut ad impetum hostium tenuit.