haec ira indignatioque ferocem animum ad uexandum saeuo imperio exercitum stimulabat. nec ulla ui domari poterat;tantum certamen animis imbiberant. segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat. si citius agi uellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam;praesenti uoltus demittere, tacite praetereuntem exsecrari, ut inuictus ille odio plebeio animus interdum moueretur.omni nequiquam acerbitate prompta, nihil iam cum militibus agere; a centurionibus corruptum exercitum dicere; tribunos plebei cauillans interdum et Uolerones uocare.nihil eorum Uolsci nesciebant, instabantque eo magis, sperantes idem certamen animorum aduersus Appium habiturum exercitum Romanum quod aduersus Fabium consulem habuisset.ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior fuit; non enim uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed uinci uoluit. productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Uolscum munimentis uidit foedamque extremi agminis caedem.tum expressa uis ad pugnandum, ut uictor iam a uallo submoueretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alioqui gaudere sua clade atque ignominia.quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saeuire uellet contionemque aduocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes ne utique experiri uellet imperium, cuius uis omnis in consensu oboedientium esset;negare uolgo milites se ad contionem ituros passimque exaudiri uoces postulantium ut castra ex Uolsco agro moueantur; hostem uictorem paulo ante prope in portis ac uallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam speciem obuersari ante oculos.uictus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.cum maxime agmen e castris explicaretur, Uolsci, ut eodem signo excitati, nouissimos adoriuntur. a quibus perlatus ad primos tumultus eo pauore signaque et ordines turbauit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset.nemo ullius nisi fugae memor. ita effuso agmine per stragem corporum armorumque euasere ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere.tandem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum reuocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; aduocataque contione inuectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae,desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos,ad hoc centuriones duplicariosque qui reliquerant ordines, uirgis caesos securi percussit: cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est. et natura Quinctius erat lenior, et saeuitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat.huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se Aequi, uagari populabundum hostem per agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta est praeda.ea omnis militi data est. addebantur et laudes, quibus haud minus quam praemio gaudent militum animi. cum duci, tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus rediit, sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu memorans.uaria fortuna belli, atroci discordia domi forique annum exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior uictoria suscepti certaminis quam usu.plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est patres ex concilio submouendo, quam uirium aut plebi additum est aut demptum patribus.turbulentior inde annus excepit L. Ualerio T. Aemilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi ,cui acerrimo aduersario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere.nunquam ante tam inuisus plebi reus ad iudicium uocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum.patres quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnatorem senatus maiestatisque uindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratae obici plebi.unus e patribus ipse Ap. Claudius et tribunos et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat. illum non minae plebis, non senatus preces perpellere unquam potuere, non modo ut uestem mutaret aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret.