contraque omnium opinionem, qui eum uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne uerbo quidem uiolatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent.haud parua res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi quos uellent tribunos auferret.huic actioni gratissimae plebi cum summa ui resisterent patres, nec quae una uis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in annum extrahitur.plebs Uoleronem tribunum reficit: patres, ad ultimum dimicationis rati rem uenturam, Ap. Claudium Appi filium , iam inde a paternis certaminibus inuisum infestumque plebi, consulem faciunt. collega ei T. Quinctius datur.principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. sed ut inuentor legis Uolero, sic Laetorius, collega eius, auctor cum recentior tum acrior erat.ferocem faciebat belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. is, cum Uolero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse incusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem,sed carnificem ad uexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque.itaque deficiente oratione, 'quando quidem non facile loquor' inquit, 'Quirites, quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste; ego hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam legem'.occupant tribuni templum postero die; consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt. summoueri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant.adulescentes nobiles stabant nihil cedentes uiatori. tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium;non enim populi sed plebis eum magistratum esse; nec illam ipsam submouere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur: 'si uobis uidetur, discedite, Quirites.' facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat.ardens igitur ira tribunus uiatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, priuatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;uiolatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem,certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam ui, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saeuientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent; darent irae spatium;non uim suam illis tempus adempturum, sed consilium uiribus additurum; et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus. dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent.ubi cum timor atque ira in uicem sententias uariassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum auocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent quod eius opera mitigata discordia esset.ab Appio petitur ut tantam consularem maiestatem esse uellet quanta esse in concordi ciuitate posset; dum tribunique et consules ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse uirium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit quam ut incolumis sit quaeri.Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri; non consulem senatui sed senatum consuli deesse; grauiores accipi leges quam in Sacro monte acceptae sint. uictus tamen patrum consensu quieuit; lex silentio perfertur.tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est.nominat quoque tribunos, Cn. Siccium , L. Numitorium , M. Duillium , Sp. Icilium , L. Maecilium .Uolscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. uastauerant agros ut si qua secessio plebis fieret ad se receptum haberet; compositis deinde rebus castra retro mouere.Ap. Claudius in Uolscos missus, Quinctio Aequi prouincia euenit. eadem in militia saeuitia Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis uinculis erat.odisse plebem plus quam paterno odio: se uictum ab ea; se unico consule electo aduersus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules.