nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Uolscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Ueientes prouincia euenit; non tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato.paci externae confestim continuatur discordia domi. agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Seruili, summa ui resistunt. abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit.L. Aemilius et Opiter Uerginius consulatum ineunt; Uopiscum Iulium pro Uerginio in quibusdam annalibus consulem inuenio. hoc anno, quoscumque consules habuit, rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum.suadent monent honoribus et administratione rei publicae abstineant; consulares uero fasces, praetextam, curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent; claris insignibus uelut infulis uelatos ad mortem destinari.quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, uelut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse;si se commouerit, si respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica crediderit, exsilium Cn. Marci , Meneni damnationem et mortem sibi proponat ante oculos.his accensi uocibus patres consilia inde non publica sed in priuato seductaque a plurium conscientia habuere, ubi cum id modo constaret, iure an iniuria, eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor quamuis audaci facinori deerat.igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta expectatione staret, mirari primo quod non descenderet tribunus; dein cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam queri;tandem qui obuersati uestibulo tribuni fuerant nuntiant domi mortuum esse inuentum. quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio. praecipuus pauor tribunos inuaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte collegae monitos.nec patres satis moderate ferre laetitiam, adeoque neminem noxiae paenitebat, ut etiam insontes fecisse uideri uellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.sub hac pessimi exempli uictoria dilectus edicitur, pauentibusque tribunis sine intercessione ulla consules rem peragunt.tum uero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem. aliud agendum ac cogitandum quomodo resistatur patribus;id autem unum consilium esse ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. quattuor et uiginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque infirmius, si sint qui contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere.his uocibus alii alios cum incitassent, ad Uoleronem Publilium de plebe hominem quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. Uolero appellat tribunos.cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et uirgas expediri iubent. 'prouoco' inquit, 'ad populum' Uolero, 'quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari.' quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor.tum Uolero et praeualens ipse et adiuuantibus aduocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans: 'prouoco et fidem plebis imploro.adeste, ciues; adeste, commilitones; nihil est quod expectetis tribunos quibus ipsis uestro auxilio opus est.'concitati homines ueluti ad proelium se expediunt, apparebatque omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non priuati iuris.huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine uiribus esse. uiolatis lictoribus, fascibus fractis, e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Uolero exerceret uictoriam.conticescente deinde tumultu cum in senatum uocari iussissent, queruntur iniurias suas, uim plebis, Uoleronis audaciam.multis ferociter dictis sententiis, uicere seniores quibus ira patrum aduersus temeritatem plebis certari non placuit.Uoleronem amplexa fauore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit.