cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant. Menenius aduersus Tuscos uictoria elatos confestim missus.tum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupauere; obsessaque urbs foret, super bellum annona premente—transierant enim Etrusci Tiberim—, ni Horatius consul ex Uolscis esset reuocatus. adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam.ibi quamquam paruo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura proelia id certamen fecit.A. Uerginius et Sp. Seruilius consules fiunt. post acceptam proxima pugna cladem Ueientes abstinuere acie; populationes erant, et uelut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta, non agrestes erant.capti deinde eadem arte sunt qua ceperant Fabios. secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitauere in insidias; quo plures erant, maior caedes fuit.ex hac clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit. traiecto enim nocte Tiberi, castra Seruili consulis adorti sunt oppugnare. inde fusi magna caede in Ianiculum se aegre recepere.confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamuis in praecipitia, dum celeriora essent,agebat consilia, temere aduerso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interuentu collegae ipse exercitusque est seruatus.inter duas acies Etrusci, cum in uicem his atque illis terga darent, occidione occisi. ita oppressum temeritate felici Ueiens bellum.urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et aduecto ex Campania frumento, et postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod abditum fuerat prolato.ex copia deinde otioque lasciuire rursus animi et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere. tribuni plebem agitare suo ueneno, agraria lege; in resistentes incitare patres, nec in uniuersos modo sed in singulos.Q. Considius et T. Genucius , auctores agrariae legis, T. Menenio diem dicunt. inuidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde statiua consul habuisset;ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent et patris Agrippae fauor hauddum exoleuisset.in multa temperarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duorum milium aeris damnato multam dixerunt. ea in caput uertit; negant tulisse ignominiam aegritudinemque; inde morbo absumptum.alius deinde reus, Sp. Seruilius , ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Ualerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta, non ut Menenius, precibus suis aut patrum sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit.et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. sed feruidi animi uir ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci refutando exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos quibus tum saeuiret magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit.iuuit et Uerginius collega testis productus, participando laudes; magis tamen Menenianum—adeo mutauerant animum— profuit iudicium.certamina domi finita: Ueiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant. P. Ualerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Ueios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur; tantamque trepidationem iniecit ut dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium uim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.intra uallum deinde caedes magis quam proelium esse. tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Ueiis captis, ita pauidi Ueientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.paulisper auersi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque uersis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque, eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maxime finitimae gentes superatae sunt.dum haec ad Ueios geruntur, Uolsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt;ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen ab Roma consul in Uolscos C. Nautius ; mos, credo, non placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis uiribus consiliisque bella gerere.