Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant: Ueientes, pleni iam populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur.qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper animos plebis, redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, uenisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis uersa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Aequos, Furio datur in Ueientes. <in Ueientes> nihil dignum memoria gestum [est];et in Aequis quidem Fabio aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit. unus ille uir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat.nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;nec illos, et si non adhortatio inuisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum adcelerare aut si aliud nihil, stare instructos.iniussu signa referunt, maestique—crederes uictos—exsecrantes nunc imperatorem, nunc nauatam ab equite operam, redeunt in castra.nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua ciuem regant quam qua hostem superent.consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus maneret: M. Fabium consulem creant; Fabio collega Cn. Manlius datur.et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib. Pontificius fuit. is eandem uiam, uelut processisset Sp. Licinio , ingressus dilectum paulisper impediit.perturbatis iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui.neque enim unquam defuturum qui et ex collega uictoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico uelit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum uel aduersus omnes satis esse.darent modo et consules et primores patrum operam ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent.praeceptis Appi moniti patres et uniuersi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares ut cuique eorum priuatim aliquid iuris aduersus singulos erat, partim gratia, partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae potestatis uires salubres uellent rei publicae esse,quattuorque tribunorum aduersus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent.inde ad Ueiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia conuenerant, non tam Ueientium gratia concitata quam quod in spem uentum erat discordia intestina dissolui rem Romanam posse.principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas nisi inter semet ipsi seditionibus saeuiant; id unum uenenum,eam labem ciuitatibus opulentis repertam ut magna imperia mortalia essent. diu sustentatum id malum, partim patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema uenisse. duas ciuitates ex una factas; suos cuique parti magistratus, suas leges esse.primum in dilectibus saeuire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque urbis statu, manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi. proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine,consensu exercitus traditam ultro uictoriam uictis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum.profecto si instetur, suo milite uinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos gesturos. hae spes Etruscos armauerant, multis in uicem casibus uictos uictoresque.consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas uires, sua arma horrebant; memoria pessimi proximo bello exempli terrebat ne rem committerent eo ubi duae simul acies timendae essent.itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo auersi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis allaturum.Ueiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere ad pugnam primo obequitando castris prouocandoque, postremo ut nihil mouebant, qua consules ipsos, qua exercitum increpando: