Sp. Cassius deinde et Proculus Uerginius consules facti. cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae. inde dimidium Latinis, dimidium plebi diuisurus consul Cassius erat.adiciebat hic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a priuatis criminabatur. id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat largitione consulem periculosas libertati opes struere.tum primum lex agraria promulgata est, nunquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe aduersante, quae primo coeperat fastidire munus uolgatum †a ciuibus isse in socios†;saepe deinde et Uerginium consulem in contionibus uelut uaticinantem audiebat pestilens collegae munus esse; agros illos seruitutem iis qui acceperint laturos; regno uiam fieri.quid ita enim adsumi socios et nomen Latinum, quid attinuisset Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant?popularis iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat. uterque deinde consul, ut certatim, plebi indulgere. Uerginius dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi ciui Romano adsignentur:Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret ciuium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.id uero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes; adeo propter suspicionem insitam regni, uelut abundarent omnia, munera eius [in animis hominum] respuebantur.quem ubi primum magistratu abiit damnatum necatumque constat. sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cognita domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii Cereri consecrauisse; signum inde factum esse et inscriptum:'ex Cassia familia datum.' inuenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Ualerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. ea est area ante Telluris aedem.ceterum siue illud domesticum siue publicum fuit iudicium, damnatur Seruio Cornelio Q. Fabio consulibus.haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo agrariae legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis eo anno Uolscis Aequisque, militem praeda fraudauere.quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul ac redegit in publicum. inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum consulem; tenuere tamen patres ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur.eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum exciuit. bello deinde ciuiles discordiae intermissae; uno animo patres ac plebs rebellantes Uolscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna uicere.plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit; adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.Castoris aedis eodem anno idibus Quintilibus dedicata est; uota erat Latino bello <a> Postumio dictatore; filius eius duumuir ad id ipsum creatus dedicauit.sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. tribuni plebi popularem potestatem lege populari celebrabant: patres, satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque inuitamenta horrebant. acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere.ea igitur pars rei publicae uicit, nec in praesens modo sed in uenientem etiam annum M. Fabium , Caesonis fratrem, et magis inuisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi , L. Ualerium , consules dedit.certatum eo quoque anno cum tribunis est. uana lex uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque uelut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos.bellum inde Ueiens initum, et Uolsci rebellarunt; sed ad bella externa prope supererant uires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando.accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam uates canebant publice priuatimque nunc extis, nunc per aues consulti, quam haud rite sacra fieri;qui terrores tamen eo euasere ut Oppia uirgo Uestalis damnata incesti poenas dederit.Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. eo anno non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. ab Aequis arma sumpta; Ueientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt. quorum bellorum crescente cura, Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt.