Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, nouella haec Romanis oppida ademit; inde Lauinium recepit; inde in Latinam uiam transuersis tramitibus transgressus,tunc deinceps Corbionem, Ueteliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit.postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis, populatur inde agrum Romanum, custodibus inter populatores missis qui patriciorum agros intactos seruarent,siue infensus plebi magis, siue ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.quae profecto orta esset—adeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores ciuitatis instigabant—; sed externus timor, maximum concordiae uinculum, quamuis suspectos infensosque inter se iungebat animos.id modo non conueniebat quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat.Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant. eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in quibus stationes uigiliasque esse placuerat loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde uocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit.acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum rettulerunt:si Uolscis ager redderetur, posse agi de pace: si praeda belli per otium frui uelint, memorem se et ciuium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exsilio sibi inritatos, non fractos animos esse.iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. sacerdotes quoque suis insignibus uelatos isse supplices ad castra hostium traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.tum matronae ad Ueturiam matrem Coriolani Uolumniamque uxorem frequentes coeunt. id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum inuenio:peruicere certe, ut et Ueturia, magno natu mulier, et Uolumnia duos paruos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et, quoniam armis uiri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent.ubi ad castra uentum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum agmen, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior aduersus lacrimas muliebres erat;dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognouerat Ueturiam, inter nurum nepotesque stantem, 'nisi me frustrantur' inquit, 'oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.'Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obuiae complexum, mulier in iram ex precibus uersa 'sine, priusquam complexum accipio, sciam' inquit, 'ad hostem an ad filium uenerim, captiua materne in castris tuis sim.in hoc me longa uita et infelix senecta traxit ut exsulem te deinde hostem uiderem? potuisti populari hanc terram quae te genuit atque aluit?non tibi, quamuis infesto animo et minaci perueneras, ingredienti fines ira cecidit? non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit: intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique?ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. sed ego mihi miserius nihil iam pati nec tibi turpius <us>quam possum,nec ut sum miserrima, diu futura sum: de his uideris, quos, si pergis, aut immatura mors aut longa seruitus manet.' uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ob omni turba mulierum ortus et comploratio sui patriaeque fregere tandem uirum.complexus inde suos dimittit: ipse retro ab urbe castra mouit. abductis deinde legionibus ex agro Romano, inuidia rei oppressum perisse tradunt, alii alio leto. apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem uixisse eundem inuenio;refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse uocem multo miserius seni exsilium esse. non inuiderunt laude sua mulieribus uiri Romani—adeo sine obtrectatione gloriae alienae uiuebatur—;monumento quoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est. rediere deinde Uolsci adiunctis Aequis in agrum Romanum; sed Aequi Attium Tullium haud ultra tulere ducem.hinc ex certamine Uolsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.consules T. Sicinius et C. Aquilius . Sicinio Uolsci, Aquilio Hernici—nam ii quoque in armis erant—prouincia euenit. eo anno Hernici deuicti: cum Uolscis aequo Marte discessum est.