haud ita multo post Tito Latinio, de plebe homini, somnium fuit; uisus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse; nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret.quamquam haud sane liber erat religione animus, uerecundia tamen maiestatis magistratuum [timorem] uicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.magno illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies amisit. cuius repentinae cladis ne causa ei dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obuersata species uisa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem;maiorem instare ni eat propere ac nuntiet consulibus. iam praesentior res erat. cunctantem tamen ac prolatantem ingens uis morbi adorta est debilitate subita.tunc enimuero deorum cura <ea> admonuit. fessus igitur malis praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, cum uisa atque audita et obuersatum totiens somno Iouem, minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur.inde in curiam iussu consulum delatus, eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum:qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.ludi quam amplissimi ut fierent senatus decreuit. ad eos ludos auctore Attio Tullio uis magna Uolscorum uenit.priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules uenit; dicit esse quae secreto agere de re publica uelit.arbitris remotis, 'inuitus' inquit, 'quod sequius sit, de meis ciuibus loquor. non tamen admissum quicquam ab iis criminatum uenio, sed cautum ne admittant.nimio plus quam uelim, nostrorum ingenia sunt mobilia.multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito sed uestra patientia incolumes simus. magna hic nunc Uolscorum multitudo est; ludi sunt; spectaculo intenta ciuitas erit.memini quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. haec nostra uestraque causa prius dicenda uobis, consules, ratus sum.quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictiue contagione praesens uioler.' haec locutus abiit.consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecauendum uel ex superuacuo mouit, factoque senatus consulto ut urbe excederent Uolsci, praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent.ingens pauor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque ueniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos, sedulo audientes secunda irae uerba, et per eos multitudinem aliam in subiectum uiae campum deduxit.ibi in contionis modum orationem exorsus 'ut omnia' inquit, 'obliuiscamini alia, ueteres populi Romani iniurias cladesque gentis Uolscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?an non sensistis triumphatum hodie de uobis esse? uos omnibus, ciuibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse? uestras coniuges, uestros liberos traductos per ora hominum?quid eos qui audiuere uocem praeconis, quid, qui nos uidere abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obuii, existimasse putatis nisi aliquod profecto nefas esse quo, si intersimus spectaculo, uiolaturi simus ludos piaculumque merituri; ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?quid deinde? illud non succurrit, uiuere nos quod maturarimus proficisci? si hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem uos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? bellum uobis indictum est, magno eorum malo qui indixere si uiri estis.'ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt, instigandoque suos quisque populos effecere ut omne Uolscum nomen deficeret.imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius , exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum.quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus ualidiorem quam exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque eam urbem Uolscis tradidit;