huic interpreti arbitroque concordiae ciuium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. eo anno cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia,aliud multo grauius malum ciuitatem inuasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet.uentumque ad interitum seruitiorum utique et plebis esset, ni consules prouidissent dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Uolscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis.frumentum Cumis cum coemptum esset, naues pro bonis Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt; in Uolscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus fuit;ex Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo sustentata est plebs. incommodo bello in tam artis commeatibus uexati forent, ni Uolscos iam mouentes arma pestilentia ingens inuasisset.ea clade conterritis hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Uelitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbam in montes nouam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt.M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna uis frumenti ex Sicilia aduecta, agitatumque in senatu quanti plebi daretur.multi uenisse tempus premendae plebis putabant reciperandique iura quae extorta secessione ac ui patribus essent. in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis,'si annonam' inquit, 'ueterem uolunt, ius pristinum reddant patribus. cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem uideo, sub iugum missus, tamquam ab latronibus redemptus?egone has indignitates diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc; auocet plebem; patet uia in Sacrum montem aliosque colles; rapiant frumenta ex agris nostris, quemadmodum tertio anno rapuere.fruantur annona quam furore suo fecere. audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut armati per secessionem coli prohibeant.'haud tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia inuitis iura imposita patres demerent sibi.et senatui nimis atrox uisa sententia est et plebem ira prope armauit. fame se iam sicut hostes peti, cibo uictuque fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi nisi Cn. Marcio uincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat; eum sibi carnificem nouum exortum, qui aut mori aut seruire iubeat.in exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. ibi ira est suppressa; se iudicem quisque, se dominum uitae necisque inimici factum uidebat.contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque, non patrum tribunos esse. sed adeo infensa erat coorta plebs ut unius poena defungendum esset patribus.restiterunt tamen aduersa inuidia, usique sunt qua suis quisque, qua totius ordinis uiribus. ac primo temptata res est si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent.uniuersi deinde processere —quidquid erat patrum, reos diceres—precibus plebem exposcentes, unum sibi ciuem, unum senatorem, si innocentem absoluere nollent, pro nocente donarent.ipse cum die dicta non adesset, perseueratum in ira est. damnatus absens in Uolscos exsulatum abiit, minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens. uenientem Uolsci benigne excepere, benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur.hospitio utebatur Atti Tulli. longe is tum princeps Uolsci nominis erat Romanisque semper infestus. ita cum alterum uetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello.haud facile credebant plebem suam impelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuuentute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam uetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. instaurandi haec causa fuerat. ludis mane seruum quidam pater familiae, nondum commisso spectaculo, sub furca caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, uelut ea res nihil ad religionem pertinuisset.