apparuit causa plebi, suam uicem indignantem magistratu abisse; itaque uelut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, decedentem domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt.timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque fierent. itaque quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen quoniam in consulum uerba iurassent sacramento teneri militem rati, per causam renouati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere.quo facto maturata est seditio. et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut soluerentur sacramento; doctos deinde nullam scelere religionem exsolui, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse. trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum.ea frequentior fama est quam cuius Piso auctor est, in Auentinum secessionem factam esse.ibi sine ullo duce uallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad uictum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere.pauor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. timere relicta ab suis plebis uiolentiam patrum; timere patres residem in urbe plebem, incerti manere eam an abire mallent:quamdiu autem tranquillam quae secesserit multitudinem fore? quid futurum deinde si quod externum interim bellum exsistat?nullam profecto nisi in concordia ciuium spem reliquam ducere; eam per aequa, per iniqua reconciliandam ciuitati esse.placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum uirum et quod inde oriundus erat plebi carum. is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur:tempore quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio uentri omnia quaeri, uentrem in medio quietum nihil aliud quam datis uoluptatibus frui;conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. hac ira, dum uentrem fame domare uellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem uenisse.inde apparuisse uentris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus uigemusque, diuisum pariter in uenas maturum confecto cibo sanguinem.comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.agi deinde de concordia coeptum, concessumque in condiciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti quibus auxilii latio aduersus consules esset, neue cui patrum capere eum magistratum liceret.ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus ; ii tres collegas sibi creauerunt. in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui fuerint minus conuenit.sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem latam. per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumius Cominius consulatum inierunt.iis consulibus cum Latinis populis ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romae mansit: alter ad Uolscum bellum missus Antiates Uolscos fundit fugatque; compulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur.inde protinus Poluscam, item Uolscorum, cepit; tum magna ui adortus est Coriolos. erat tum in castris inter primores iuuenum Cn. Marcius , adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit.cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos quos intus clausos habebat intentum, sine ullo metu extrinsecus [imminentis] belli, Uolscae legiones profectae ab Antio inuasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit.is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem portam ferox inrupit in proxima urbis, caedeque facta ignem temere arreptum imminentibus muro aedificiis iniecit.clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbauit Uolscos utpote capta urbe cui ad ferendam opem uenerant.ita fusi Uolsci Antiates, Corioli oppidum captum; tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi foedus cum Latinis <in> columna aenea insculptum monumento esset ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumium Cominium bellum gessisse cum Uolscis memoria cessisset.eodem anno Agrippa Menenius moritur, uir omni in uita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus.