multis, ut erat, horrida et atrox uidebatur Appi sententia; rursus Uergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi [putabant sententiam], quae totam fidem tolleret. medium maxime et moderatum utroque consilium Uergini habebatur;sed factione respectuque rerum priuatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius uicit, ac prope fuit ut dictator ille idem crearetur;quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Uolsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent.sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperium sua ui uehemens mansueto permitteretur ingenio:M'. Ualerium dictatorem Uolesi filium creant. plebes etsi aduersus se creatum dictatorem uidebat, tamen cum prouocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat;edictum deinde a dictatore propositum confirmauit animos, Seruili fere consulis edicto conueniens; sed et homini et potestati melius rati credi, omisso certamine nomina dedere.quantus nunquam ante exercitus, legiones decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus.nec iam poterat bellum differri. Aequi Latinum agrum inuaserant. oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent.tutius uisum est defendi inermes Latinos quam pati retractare arma. Uetusius consul missus est; is finis populationibus fuit. cessere Aequi campis, locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur.alter consul in Uolscos profectus, ne et ipse tereret tempus, uastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie exciuit.medio inter castra campo ante suum quisque uallum infestis signis constitere.multitudine aliquantum Uolsci superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere. consul Romanus nec promouit aciem, nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit: ubi ad manum uenisset hostis, tum coortos tota ui gladiis rem gerere.Uolsci cursu et clamore fessi cum se uelut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam impressionem sensere ex aduerso factam et ante oculos micare gladios, haud secus quam si in insidias incidissent, turbati uertunt terga; et ne ad fugam quidem satis uirium fuit, quia cursu in proelium ierant.Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, uigentes corporibus, facile adepti fessos, et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Uelitras persecuti uno agmine uictores cum uictis in urbem inrupere;plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum. paucis data uenia, qui inermes in deditionem uenerunt.dum haec in Uolscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit [fugatque] exuitque castris.equitatu immisso mediam turbauerat hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus [aciem] firmauerant; turbatos pedes inuasit. eodem impetu castra capta debellatumque est.post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit. dictator triumphans urbem inuehitur. super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus;sella in eo loco curulis posita. Uolscis deuictis Ueliternus ager ademptus; Uelitras coloni ab urbe missi et colonia deducta. cum Aequis post aliquanto pugnatum est, inuito quidem consule quia loco iniquo subeundum erat ad hostes;sed milites extrahi rem criminantes ut dictator priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in aduersos montes agmen erigeret.id male commissum ignauia hostium in bonum uertit, qui priusquam ad coniectum teli ueniretur, obstupefacti audacia Romanorum, relictis castris quae munitissimis tenuerant locis, in auersas ualles desiluere. ibi satis praedae et uictoria incruenta fuit.ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum euentu nec patribus nec plebi cura decesserat: tanta cum gratia tum arte praeparauerant feneratores quae non modo plebem, sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur.namque Ualerius post Uetusi consulis reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro uictore populo, rettulitque quid de nexis fieri placeret.quae cum reiecta relatio esset, 'non placeo' inquit, 'concordiae auctor. optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebis patronos habeat. quod ad me attinet, neque frustrabor ultra ciues meos neque ipse frustra dictator ero.discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica: pax foris parta est, domi impeditur; priuatus potius quam dictator seditioni interero.' ita curia egressus dictatura se abdicauit.