non esse tamen desertam omnino rem publicam neque proiectum consulare imperium; se unum et suae et patrum maiestatis uindicem fore.cum circumstaret cotidiana multitudo licentia accensa, arripi unum insignem ducem seditionum iussit. ille cum a lictoribus iam traheretur prouocauit; nec cessisset prouocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre uicta pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore; adeo supererant animi ad sustinendam inuidiam.crescere inde malum in dies, non clamoribus modo apertis sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis. tandem inuisi plebi consules magistratu abeunt, Seruilius neutris, Appius patribus mire gratus.A. Uerginius inde et T. Uetusius consulatum ineunt. tum uero plebs incerta quales habitura consules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Auentino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret.eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si quod imperio consulari exsequendum esset, inuidiam eius consules ad senatum reicerent:profecto si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium; nunc in mille curias contionesque [cum alia in Esquiliis, alia in Auentino fiant concilia] dispersam et dissipatam esse rem publicam.unum hercule uirum—id enim plus esse quam consulem—qualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis discussurum illos coetus fuisse.correpti consules cum, quid ergo se facere uellent—nihil enim segnius molliusue quam patribus placeat acturos—percontarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant:otio lasciuire plebem. dimisso senatu consules in tribunal escendunt; citant nominatim iuniores. cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse;nunquam unum militem habituros ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria ciuibusque, non pro dominis pugnent.consules quid mandatum esset a senatu uidebant, sed eorum, qui intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse inuidiae suae participem; et apparebat atrox cum plebe certamen.prius itaque quam ultima experirentur senatum iterum consulere placuit. tum uero ad sellas consulum prope conuolare minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset.utraque re satis experta tum demum consules: 'ne praedictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. postulamus ut hi qui maxime ignauiam increpant adsint nobis habentibus dilectum. acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus.' redeunt in tribunal;citari nominatim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera iubent. cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte uiolaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt.quo repulso, tum uero indignum facinus esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, deuolant de tribunali ut lictori auxilio essent.sed ab lictore nihil aliud quam prendere prohibito cum conuersus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat.senatus tumultuose uocatus tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu.tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit. tres fuere sententiae.P. Uerginius rem non uolgabat; de iis tantum qui fidem secuti P. Seruili consulis Uolsco Aurunco Sabinoque militassent bello, agendum censebat.T. Largius , non id tempus esse ut merita tantummodo exsoluerentur; totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni omnibus consulatur; quin si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam quam sedari.Ap. Claudius , et natura immitis et efferatus hinc plebis odio, illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum et lasciuire magis plebem quam saeuire.id adeo malum ex prouocatione natum; quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos qui una peccauerint prouocare liceat.'agedum' inquit, 'dictatorem, a quo prouocatio non est, creemus; iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor.pulset tum mihi lictorem qui sciet ius de tergo uitaque sua penes unum illum esse cuius maiestatem uiolarit.'