Romam inde male gesta re reditum; inter multos saucios consul spe incerta uitae relatus. interiecto deinde haud magno spatio, quod uolneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira maiore, tum uiribus etiam auctis Pometiae arma inlata.et cum uineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset ut in muros euaderet miles, deditio est facta.ceterum nihilo minus foeda, dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passi; principes securi percussi, sub corona uenierunt coloni alii, oppidum dirutum, ager ueniit.consules magis ob iras grauiter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.insequens annus Postumum Cominium et T. Largium consules habuit.eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuuentute per lasciuiam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, paruaque ex re ad rebellionem spectare [res] uidebatur.[supra belli Latini metum.] id quoque accesserat quod triginta iam coniurasse populos concitante Octauio Mamilio satis constabat.in hac tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate, dictatoris primum creandi mentio orta. sed nec quibus consulibus quia ex factione Tarquiniana essent—id quoque enim traditur—parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.apud ueterrimos tamen auctores T. Largium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos inuenio. consulares legere; ita lex iubebat de dictatore creando lata.eo magis adducor ut credam Largium, qui consularis erat, potius quam M'. Ualerium Marci filium Uolesi nepotem , qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum;quin si maxime ex ea familia legi dictatorem uellent, patrem multo potius M. Ualerium spectatae uirtutis et consularem uirum legissent.creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures uiderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum; neque enim ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium neque prouocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.Sabinis etiam creatus Romae dictator, eo magis quod propter se creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de pace mittunt.quibus orantibus dictatorem senatumque ut ueniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum ignosci adulescentibus posse, senibus non posse qui bella ex bellis sererent.actum tamen est de pace, impetrataque foret si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini— id enim postulatum erat—in animum induxissent. bellum indictum: tacitae indutiae quietum annum tenuere.consules Ser. Sulpicius M'. Tullius ; nihil dignum memoria actum; T. Aebutius deinde et C. Uetusius .his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos desciuit, nec ultra bellum Latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum.A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt,et quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent.ergo etiam proelium aliquanto quam cetera grauius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine uolnere praeter dictatorem Romanum excessit.in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et uiribus erat grauior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est.et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octauium Mamilium impetum dederat; nec fefellit ueniens Tusculanum ducem, contraque et ille concitat equum.tantaque uis infestis uenientium hastis fuit ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum.hunc quidem in secundam aciem Latini recepere; Aebutius cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit.Latinus dux nihil deterritus uolnere proelium ciet et quia suos perculsos uidebat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.referentibus iam pedem ab ea parte Romanis, M. Ualerius Publicolae frater , conspicatus ferocem iuuenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent,subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit.Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti: Ualerium temere inuectum in exsulum aciem ex transuerso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis uolnere equo retardato, moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit.