omisso Romano bello Porsenna, ne frustra in ea loca exercitus adductus uideretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit.primo Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. proelio inito, adeo concitato impetu se intulerant Etrusci ut funderent ipso incursu Aricinos:Cumanae cohortes arte aduersus uim usae declinauere paululum, effuseque praelatos hostes conuersis signis ab tergo adortae sunt.ita in medio prope iam uictores caesi Etrusci. pars perexigua, duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt.ibi benigne excepti diuisique in hospitia. curatis uolneribus, alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum: multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. his locus ad habitandum datus quem deinde Tuscum uicum appellarunt.Sp. < Larcius inde et> T. Herminius , P. Lucretius inde et P. Ualerius Publicola consules facti. eo anno postremum legati a Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio uenerunt; quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex patribus.non quin breuiter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in uicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil negatum uellent.non in regno populum Romanum sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus portas potius quam regibus patefacere; ea esse uota omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit.proinde si saluam esse uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare.rex uerecundia uictus 'quando id certum atque obstinatum est' inquit, 'neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exsilio quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat.' dictis facta amiciora adiecit;obsidum quod reliquum erat reddidit; agrum Ueientem, foedere ad Ianiculum icto ademptum, restituit.Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit. Romanis pax fida [ita] cum Porsenna fuit.consules M. Ualerius P. Postumius . eo anno bene pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. maiore inde mole Sabini bellum parabant.aduersus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Ualerius quartum T. Lucretius iterum consules facti.seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde uirium transtulit ad Romanos.namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit.his ciuitas data agerque trans Anienem; Uetus Claudia tribus—additis postea nouis tribulibus—qui ex eo uenirent agro appellati. Appius inter patres lectus, haud ita multo post in principum dignationem peruenit.consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita uastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt.P. Ualerius , omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset; de publico est datus. luxere matronae ut Brutum.eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. cum Auruncis bellum initum; fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est.nec magis post proelium quam in proelio caedibus temperatum est; et caesi aliquanto plures erant quam capti, et captos passim trucidauerunt; ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira belli abstinuit. et hoc anno Romae triumphatum.secuti consules Opiter Uerginius Sp. Cassius Pometiam primo ui, deinde uineis aliisque operibus oppugnarunt.in quos Aurunci magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede incendioque cuncta complent.uineis incensis, multis hostium uolneratis et occisis, consulum quoque alterum—sed utrum auctores non adiciunt—graui uolnere ex equo deiectum prope interfecerunt.