eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum tun primum translato e Graeco more victoribus datae.eodem anno ab aedilibus curulibus qui eos cos ludos fecerunt damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad Bovillas perstrata est. comitia consularia L. Papirius habuit;creavit consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaevam. ipse Papirius praetor factus.multis rebus laetus annus vix ad solacium unius mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit; portentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis aut quod remedium eius mali ab dis daretur.inventum in libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum; neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum, praeterquam quod unum diem Aesculapio supplicatio habita est.