inde pervagati Samnium consules, maxime depopulato Atinate agro, Carvilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi summa rei Samnitium erat, pervenit.ibi aliquamdiu nec cessatum ab armis est neque naviter pugnatum; lacessendo quietos, resistentibus cedendo comminandoque magis quam inferendo pugnam dies absumebatur.quodcumque inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam parvarum eventus perferebatur inde in altera Romana castra, quae viginti milium spatio aberant, et absentis collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus, intentiorque Carvilius, quo in maiore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium, quod obsidebat, erat.L. Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die,si per auspicia liceret, confligere cum hoste; opus esse et illum quanta maxima vi posset Cominium oppugnare, ne quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda.diem ad proficiscendum nuntius habuit; nocte rediit, approbare collegam consulta referens.Papirius nuntio misso extemplo contionem habuit; multa de universo genere belli, multa de praesenti hostium apparatu, vana magis specie quam efficaci ad eventum eventurn , disseruit:non enim cristas volnera facere, et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur, cruentari.auream olim atque argenteam Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora victori hosti quam ipsis arma fuisse.datum hoc forsan nomini familiaeque suae, ut adversus maximos conatus Samnitium opponerentur duces spoliaque ea referrent quae insignia publicis etiam locis decorandis essent.deos immortales adesse propter totiens petita foedera, totiens rupta;si qua coniectura mentis divinae sit, nulli unquam exercitui fuisse infestiores quam qui nefando sacro mixta hominum pecudumque caede respersus, ancipiti deum irae devotus, hinc foederum cum Romanis ictorum testes deos,hinc iuris iurandi adversus foedera suscepti exsecrationes horrens, invitus iuraverit, oderit sacramentum, uno tempore deos cives hostes metuat.haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul divinae humanaeque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt; paenitet in posterum diem dilatum certamen; moram diei noctisque oderunt.tertia vigilia noctis, iam relatis litteris a collega, Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit.nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnae, summi infimique aeque intenti erant; dux militum, miles ducis ardorem spectabat.is ardor omnium etiam ad eos qui auspicio intererant pervenit; nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiavit.Consul laetus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit.exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes Samnitium—quadringenariae ferme erant—Cominium profectas. quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius proferri iubet;subsidia suis quaeque locis et praefectos subsidiis attribuerat; dextro cornu L. Volumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Caedicium et T. Trebonium, praefecit;Sp . Nautium mulos detractis clitellis cum tribus cohortibus alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset moto pulvere se ostendere.dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio, fratris fratis filio consulis, ambigi de auspicio renuntiaverunt.iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam, ne quid incompertum deferret, ad consulem detulit.cui ille: tu quidem macte virtute diligentiaque esto! ceterum qui auspicio adest si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religionem recipit: mihi quidem tripudium nuntiatum; populo Romano exercituique egregium auspicium est.centurionibus deinde imperavit uti pullarios inter prima signa constituerent. promovent et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, ut hostium quoque magnificum spectaculum esset.priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit. quod ubi consuli nuntiatum est, Di in proelio sunt inquit; habet poenam noxium caput!ante consulem haec dicentem corvus voce clara occinuit; quo laetus augurio consul, adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.