non ita inquit, patres conscripti, vestrae maiestatis meminero, ut me consulem esse obliviscar. eodem iure imperii quo bella gessi, bellis feliciter gestis, Samnio atque Etruria subactis, victoria et pace parta triumphabo.ita senatum reliquit. inde inter tribunos plebis contentio orta; pars intercessuros, ne novo exemplo triumpharet aiebat, pars auxilio se adversus collegas triumphanti futuros.iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium L. Valerium consules, C. Marcium Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret,adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros; voluntatem sibi ac favorem consentientis populi pro omnibus iussis esse ac futura.posteroque die auxilio tribunorum plebis trium adversus intercessionem septem tribunorum et consensum senatus celebrante populo diem triumphavit.et huius anni parum constans memoria est. Postumium auctor est Claudius in Samnio captis aliquot urbibus in Apulia fusum fugatumque saucium ipsum cum paucis Luceriam compulsum: ab Atilio in Etruria res gestas eumque triumphasse.Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum—sed ab utro consule non adicit —et ad Luceriam utrimquemultos occisos inque ea pugna Iovis Statoris aedem votam, ut Romulus ante voverat; sed fanum tantum, id est locus templo effatus, fuerat.ceterum hoc demum anno ut aedem etiam fieri senatus iuberet bis eiusdem voti damnata re publica in religionem venit.sequitur hunc annum et consul insignis, L. Papirius Cursor, qua paterna gloria qua sua, et bellum ingens victoriaque quantam de Samnitibus nemo ad eam diem praeter L. Papirium patrem consulis pepererat.et forte eodem conatu apparatuque omni opulentia insignium armorum bellum adornaverant, et deorum etiam adhibuerant opes, ritu quodam sacramenti vetusto velut initiatis militibus, dilectu per omne Samnium habito nova lege,ut qui iuniorum non convenisset ad imperatorum edictum quique iniussu abisset eius caput Iovi sacraretur.tum exercitus omnis Aquiloniam est indictus. ad quadraginta milia militum, quod roboris in Samnio erat, convenerunt.ibi mediis fere castris locus est consaeptus cratibus pluteisque et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partis.ibi ex libro vetere linteo lecto sacrificatum sacerdote Ovio Paccio quodam, homine magno natu, qui se id sacrum petere adfirmabat ex vetusta Samnitium religione, qua quondam usi maiores eorum fuissent, cum adimendae Etruscis Capuae clandestinum cepissent consilium.sacrificio perfecto per viatorem imperator acciri iubebat nobilissimum quemque genere factisque; singuli introducebantur.erat cum alius apparatus sacri qui perfundere religione animum posset, tum in loco circa omni contecto arae in medio victimaeque circa caesae et circumstantes centuriones strictis gladiis.admovebatur altaribus magis ut victima quam ut sacri particeps adigebaturque iure iurando quae visa auditaque in eo loco essent, non enuntiaturum.dein iurare cogebant diro quodam carmine, in exsecrationem capitis familiaeque et stirpis composite, nisi isset in—proelium quo imperatores duxissent et si aut ipse ex acie fugisset aut si quem fugientem vidisset non extemplo occidisset.id primo quidam abnuentes iuraturos se obtruncati circa altaria sunt; iacentes deinde inter stragem victimarum documento ceteris fuere ne abnuerent.primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis, decem nominatis ab imperatore, eis dictum ut vir virum legerent donec sedecim milium numerum confecissent. ea legio linteata ab integumento consaepti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est; his arma insignia data et cristatae galeae, ut inter ceteros eminerent.paulo plus viginti milium alius exercitus fuit nec corporum specie nec gloria belli nec apparatu linteatae legioni dispar. hic hominum numerus, quod roboris erat, ad Aquiloniam consedit.consules profecti ab urbe, prior Sp. Carvilius, cui veteres legiones quas M. Atilius superioris anni consul in agro Interamnati reliquerat decretae erant.cum eis in Samnium profectus, dum hostes operati superstitionibus concilia secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus vi cepit.caesa ibi milia hominum duo ferme atque octingenti, capta quattuor milia ducenti septuaginta.Papirius novo exercitu—ita enim decretum erat—scripto Duroniam urbem expugnavit; minus quam collega cepit hominum, plus aliquanto occidit; praeda opulenta utrobique est parta.