igitur , simul advenit consul, prino ita compositus instructusque moenibus successit, tamquam idem quod ad Milioniam fuerat certaminis foret;deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet. equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnae hostium fugae.adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe; solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus vestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.his auditis consul ad eam earn partem urbis quam adierant equites circumducit agmen. constitutis haud procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et modicum spatium progressos progresses tres manere eodem loco, si tuta videantur, duos explorata ad se referre.qui ubi redierunt rettuleruntque eo se progressos progresses unde in omnes partes circumspectus esset longe lateque silentium ac solitudinem vidisse,extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.ingressi milites refractis foribus paucos graves aetate aut invalidos inveniunt relictaque quae migratu difficilia essent.ea direpta; et cognitum ex captivis est communi consilio aliquot circa urbes conscisse fugam; suos prima vigilia profectos; credere eandem in aliis urbibus solitudinem inventuros.dictis captivorum fides exstitit, desertis oppidis consul potitur.alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum fuit. cum ad Luceriam duceret legiones, quam oppugnari ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obvius fuit. ibi ira vires aequavit;proelium varium et anceps fuit, tristius tamen eventu Romanis, et quia insueti erant vinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt quantum in sua parte plus volnerum ac caedis fuisset.itaque is terror in castris ortus, qui si pugnantes cepisset, insignis accepta clades foret; tum quoque sollicita nox fuit iam invasurum castra Samnitem credentibus aut prima luce cum victoribus victorious conserendas manus.minus cladis ceterum non plus animorum ad hostes erat. ubi primum inluxit, abire sine certamine cupiunt; sed via una et ea ipsa praeter hostes erat, qua ingressi praebuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda.Consul arma capere milites iubet et sequi se extra vallum; legatis tribunis praefectis sociorum imperat quod apud quemque facto opus est.omnes adfirmant se quidem omnia facturos, sed militum iacere animos; tota nocte inter volnera et gemitus morientium vigilatum esse;si ante lucem ad castra ventum foret, tantum pavoris fuisse ut relicturi signa fuerint; nunc pudore a fuga contineri, alioqui pro victis esse.quae ubi consul accepit, sibimet ipsi circumeundos adloquendosque milites ratus, ut ad quosque venerat, cunctantes arma capere increpabat:quid cessarent tergiversarenturque? hostem in castra venturum nisi illi extra castra exissent, et pro tentoriis suis pugnaturos si pro vallo nollent. armatis ac dimicantibus dubiam victoriam esse;qui nudus atque inermis hostem maneat, ei aut mortem aut servitutem patiendam.haec iurganti increpantique respondebant confectos se pugna hesterna esse, nec virium quicquam nec sanguinis superesse; maiorem multitudinem hostium apparere quam pridie fuerit. inter haec appropinquabat agmen;et iam breviore intervallo certiora intuentes, vallum secum portare Samnitem adfirmant nec dubium esse quin castra circumvallaturi sint.tunc enimvero consul indignum facinus esse vociferari tantam contumeliam ignominiamque ab ignavissimo accipi hoste.etiamne circumsedebimur inquit in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per virtutem moriamur? Di bene verterent; facerent quod se dignum quisque ducerent:consulem M. Atilium vel solum, si nemo alius sequatur, iturum adversus hostes casurumque inter signa Samnitium potius quam circumvallari castra Romana videat.dicta consulis legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones primorum ordinum approbavere.tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur longo agmine nec continenti; maesti ac prope victi procedunt adversus hostem nec spe nec animo certiorem.itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, exire, id quod timuerint, ad impediendum iter Romanos;