eo anno Q. Fabius Gurges, consulis filius, aliquot matronas ad populum stupri damnatas pecunia multavit; ex quo multaticio aere Veneris aedem quae prope circum est faciendam curavit.supersunt etiam nunc Samnitium bella, quae continua per quartum iam volumen annumque sextum et quadragesimum quadragensimum a M. Valerio A. Cornelio consulibus, qui primi Samnio arma intulerunt, agimus.et ne tot annorum clades utriusque gentis laboresque actos nunc referam, quibus nequiverint tamen dura illa pectora vinci,proximo anno Samnites in Sentinati agro, in Paelignis, ad Tifernum, Stellatibus campis, suis ipsi legionibus mixti alienis, ab quattuor exercitibus, quattuor ducibus Romanis caesi fuerant;imperatorem clarissimum gentis suae amiserant; socios belli, Etruscos Umbros Gallos, in eadem fortuna videbant qua ipsi erant;nec suis nec externis viribus iam stare poterant; tamen bello non abstinebant. adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat et vinci quam non temptare victoriam malebant.quinam sit ille, quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque, quae gerentes non fatigaverunt?Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt.Samnium ambobus decreta provincia est, quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat.Postumium valetudo adversa Romae Romnae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes—ita enim placuerat patribus— nondum egressos opprimeret.velut ex composite ibi obvium habuere hostem ubi et vastare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.cum castra castris conlata essent, quod vix Romanus totiens victor auderet ausi Samnites sunt—tantum desperatio ultima temeritatis facit—castra Romana oppugnare; et quamquam non venit ad finem tam audax inceptum, tamen haud omnino vanum fuit.nebula erat ad multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non prospectu modo extra vallum adempto sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu.hac velut latebra insidiarum freti Samnites vixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta segniter agentem vigilias perveniunt.improviso oppressis nec animi satis ad resistendum nec virium fuit. ab tergo castrorum decumana porta impetus factus;itaque captum quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus. conclamatum inde ad arma.Consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet; manipulos legionum principali via inducit.vixdum satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam oculis hostem noscunt nec quantus numerus sit aestimari potest.cedunt primo incerti fortunae suae et hostem introrsum in media castra accipiunt; inde, cum consul vociferaretur, expulsine extravallum castra deinde sua oppugnaturi essent, clamore sublato conixi primo resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et impulsos semel terrore eodem quo coeperunt expellunt extra portam vallumque.inde pergere ac persequi, quia turbida lux metum circa insidiarum faciebat, non ausi, liberatis castris contenti receperunt se intra vallum trecentis ferme hostium occisis.Romanorum stationis primae et eorum qui circa quaestorium oppressi periere ad septingentos triginta.animos inde Samnitibus non infelix audacia auxit et non modo proferre inde castra Romanum sed ne pabulari quidem per agros suos patiebantur; retro in pacatum Soranum agrum pabulatores ibant.quarum rerum fama, tumultuosior etiam quam res erant, perlata Romam coegit L. Postumium consulem vixdum validum proficisci ex urbe.prius tamen quam exiret, militibus edicto Soram iussis convenire ipse aedem Victoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia faciendam curaverat, dedicavit.ita ad exercitum profectus, ab Sora in Samnium ad castra collegae perrexit. inde postquam Samnites diffisi duobus exercitibus resisti posse recesserunt, diversi consules ad vastandos agros urbesque oppugnandas discedunt.Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere ac vineis demum iniunctis muro cepit.ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est; postremo potitur oppido Romanus.Samnitium caesi tria milia ducenti, capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani omnibus rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per aversam portam silentio excesserunt.